Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 203 > >|
1tertio dixit DEUS: congre gentur aquæ, quæ ſub cœlo ſunt,
in locum vnum, & appareat Arida; & factum eſt ita; in
medio Vniverſi, hoc est, in centro ſupremi, & omnia ambien­
tis Cæli collocatus fuiſſe videtur; in medio, inquam, non ſolùm
quoad ſenſum (quod nullus, aut vix vllus, ſaltem alicuius no­
minis, negat) ſed revera ac mathematicè, ita vt centrum gra­
vitatis Terraquæ congruerit tunc perfectè centro Vniverſi, exi-

gente id naturali ipſius gravitate. Nunc verò licet ob conti­
nuam gravium in Terra Marique mutationem, centrique gra­
vitatis variationem prædicta Terraqua non ſit fortaſſe ſemper
præcisè & mathematicè in Mundi medio in ſenſu dicto (non
enim certò constat, ad centrum gravitatis mutatum continuò,
ſequi continuam, licet exiguam, trepidationem ipſius, nitentis
ad mundi centrum) tam parum tamen ab illo centro distat,
quàm multùm diſtat à tota mole Terraquæ quodcunque pon­
dus defacto additum aut ablatum de novo.
Ex quibus dedu­
citur, ſi centrum gravitatis Terraquæ differt à centro magni­
tudinis eiusdem (vt probabile eſt differre, cùm Terra pondero­
ſior ſit quàm Aqua, nec omnes Terræ partes, æqualis ſint ponde­
ris) differre ſolùm inſenſibiliter; ac proinde idem cenſeri poſſe;
ſaltem phyſicè & ad ſenſum, vtrumque centrum.
Sed de his
ſusè tractatum vide à Kirchero in Mundo ſubterranneo, libro 1.
de Centroſophia, & à nobis in Mechanica Vniverſali lib. 1.
aut in Magia Mechanica.
Elmento­
rum ordo
naturalis;
Terra que­
us globus
in medio
mundi col­
locat' fuit
die tertio
creationis
rerum.
Terra qua
nunc non
eſt ſemper
in mundi
centro ma­
thematicè.
Centrum
commune
omnium
gravium
ac levium
Alterum quod ſuppono est, centrum Vniverſi, adeoque
Centrum Terraquei globi, quem in Mundi medio ſtatuimus,
cenſeri poſſe centrum commune omnium gravium ac levium, quò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index