Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 203 > >|
1mâ animi voluptate ſpectant atque mirantur ij, qui
ex omnibus Vrbis & Orbis partibus ad ipſum viſen­
dum accurrunt Viri Principes ac Litter ati, avidé­
que ſcire deſiderant, & Machinarum constructa­
rum rationes, & machinalium motionum cauſas.
Ho­
rum deſiderìo vt ſatisfacerem, omnium dicti Muſej
Machinarum fabricam & quaſi anatomiam edoce­
re, aut alicubi jam ab ipſo Auctore edoctam enarrare,
brevi opuſculo aggreſſus ſum.
Quod dum faciebam,
tam multa ejusdem argumenti animo calamóque occur­
rebant, quæ alibi videram, legeram, excogitaveram
ipſe, nec vulgaria, nec injucunda, vt difficiliùs mihi
fuerit ſistere, quàm proſequi inceptum curſum; nec mi­
nor in non ſeribendo, quàm in ſcribendo labor ſubeun­
dus: multóque plurafuerunt omittenda, quàm char­
tæ committenda, vt ſumptibus & tempori parceretur.
Muſeum
Kircheria­
num.
OPERIS DIVISIO.
Cùm verò vt in aliis ſcientiis & artibus, ita in Hydrauli­
cis atque Pnevmaticis, vel maximè Praxis & Theoria

conjunctionem ita ambiant, vt vna ſi alteram deſtituat, meri­
tò vtraque cadat; & nec ſola Praxis ſuam ſine Theoria obtine­
at exiſtimationem, nec ſine Praxiſola ſuam Theoria; vtramque;
coniungendam putavi; præſertim cùm vix vllum id hactenus
factitaſſe videam, tuque mecum perſpicies, Lector, ſievolves,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index