Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 203 > >|
1cùm plures lucernas quis accenderit, omnia magis illuſtr abuntur, ijsdem
quoquò verſus per ſe invicem penetrantibus.
Sed & per æs, per ferrum,
& per alia corpora omnia penetratio fit; quemadmodum & quod in tor­
pedine marina contingit.
Argumen­
ta aliorum
pro vacuo.
Hæ ſunt rationes Heronis, quibus probat. omne corpus ex
tenuibus conſtare corporibus, inter quæſunt vacua diſſeminata particulis
minora.
Quibus addi poteſt vlteriùs, quòd eadem vacuola vi­
dentur admittenda inter aquæ partes frigore conſtrictas in gla­
ciem: etenim aqua in congelatione ad maius intervallum occu­
pandum extenditur; vaſa enim licet benè compacta, ſià ſinu
latiori in anguſtum aſſurgant, & repleantur aquâ ad maximam il­
lam latitudinem, vel vltra; in congelatione diffringuntur: non
ſic, ſi infra illam latitudinem repleantur, vtdilatationi ſpatium de­
tur.
In maioribus etiam vaſis, ſed recurvo intus labro, validius
reſiſtentibus, ipſa glacies curvatur, ſurſum ſecundùm convexum
elevata.
Omnis etiam glacies aquæ iniecta ſupernatat. Dila­
tatur ergo in congelatione aqua, & vacuitates parvas intus ha­
bet.
Addi præterea in confirmationem dictorum poteſt duplex
Experimentum, vnum argenti vivi, alterum aquæ tubo inclusæ;
de quibus agemus infrà Claſse 1. cap. 6. Machina 7.
Item expe­
rimentum Thermoſcopij, de quo ibidem cap. 3. Mach 3.
Vis attra­
ctiva quo­
modo ab He­
rone expli­
cetur.
Ex his alijsque argumentis atque experimentis, quæ vide­
ri poſſunt apud alios, præſertim Neotericos nonnullos, conſtare po­
teſt, quomodoex Heronis & eorum ſententia, qui vacuum admittunt,
Natura adnitatur trahere alia corpora, aquam præſertim & aë­
rem, ad vacuum replendum, quod vi extrinſeca præter naturam
eſt alicubi coacervatum; & quomodo corporibus omnibus in­
ſit vis quædam attractiva, vt repleant vacuum illud; ac denique
quomodo vis attractiva corporum, aquæ inquam & aëris, cauſa
eſſe poſſit ac principium Machinarum hydro-pnev­
maticarum.
Lege Heronis Spiritalia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index