Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Axioma hy­
draulicum.
Tertia Proprietas.
Aqua per
longius crus
ſiphonis ce­
leriùs cur­
rit, quàm
per brevius.
AQua per longius crus ſiphonis inverſi eò currit celeriùs, quò
longius fuerit crus.
Ratio eſt, quia quò longius eſt crus, eò
longius eſt aquæ deſcendentis perpendiculum, ac proinde eò ma­
ius pondus incumbit aquæ prope os, eòque magis premitur a­
qua in egreſlu, celeriúsque propterea effluit, & conſequenter ce­
leriùs deſcendit.
Hinc formo ſequens
Axioma Hydraulicum IV.
Axioma hy­
draulicum.
In hydraulicis per ſiphones & tubos longiores celeriùs fluit aqua,
quàm per breviores, poſito eodem, aut æquali orificio per quod effluit.
Quarta Proprietas.
Aqua per
ſiphonem fluit
difformi
celeritate.
AQua per longius crus ſiphonis inverſi non effluit celeritate v­
niformi, ſed difformi; augetur enim continuò celeritas de­
ſcenſus, donec exhauſtum ſit crus oppoſitum: nunquam tamen
deſcendit tam celeriter aqua, quàm ſi liberè, hoc eſt, non per
ſiphonem, ſed per tubum, aut extra tubum vel canalem deſcen­
deret.
Ratio eſt, quia aqua effluens per crus longius AB, in an­
tea poſito, & in quocunque alio ſiphone, debet ſecum trahere
contranitentem aquam cruris brevioris CB, nè detur vacuum
intra ſiphonem; quæ aqua cruris brevioris quoniam continuò
minuitur effluente aqua per os A, ideo faciliùs ſemper ac faci­
liùs attrahitur ab aqua cruris longioris AB; cuius proinde deſcen­
dentis
celeritas continuò intenditur, donec exhauſtum ſit to­
tum crus CB.
Non æquat tamen celeritatem eam, quâ liberè
deſcenderet, non trahendo ſecum aquam alterius cruris; quia
quàm diu reſtat aliquid aquæ in crure breviori CB, attrahere
illud debet, vt poſſit effluere, ac proin de ſemper aliquid retinet
impedimenti; quo caret, dum liberè cadit.
Adde quòd quò
diutiùs aqua effluit per A, eò aquæ cruris CB ſuperficies ex­
trema C magis aſcendit verſus B, adeoque & perpendiculum
aquæ cruris CB continuò minuitur, aquæ interim, quæ ex crure
AB fluit, perpendiculo manente eodem.
Augetur ergo aſſiduè
proportio perpendiculi BA ad perpendiculum BC, adeoque &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index