Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Perpendicu­
li exceſſum
tuetur Na­
tura in a­
quæ fluxu.
Corollarium II.
Colligitur ſecundò, quàm pertinax ſit Natura, vel conſtans
potiùs, in retinendo atque tuendo perpendiculi exceſſu, nè mi­

nor aut æqualis potentia dicatur viciſſe majorem.
Perpendicu­
lo, non copia
aquæ Natu­
ra pugnat,
ac vincit, in
hydrauli­
cis.
Corollarium III.
Colligitur tertiò, quomodo Natura in Hydraulicis pugnet,
ac ſuperet, non aquarum copiâ, ſed altitudine perpendiculari.
Corollarium IV.
Colligitur quartò, ſiphonis operationes hydraulicas ad li­
bræ operationes commodè revocari poſle, uti mox dicemus
Propoſit: VIII. ſeque
Poriſma.
Fonticulus
duplex ope
ſiphonis in­
verſi.
35[Figure 35]
Hinc etiam patet,
qua ratione ſiphonis
inverſi præſidio fonti­
culus duplex exhiberi
poſſit, ſi nimirum crus
brevius AB indatur
vitreo protuberanti
ventri BC, habeatque
intra ventrem ſtrictiſſi­
mum oſculum B aper­
tum; deinde ex eodem
ventre derivetur crus
longius DE in curva­
tum inferiùs, & apud E
deſinens in oſculum an­
guſtum.
Si enim hu­
juſmodi ſiphon impo­
natur vaſi pleno, & ex
oſculo E ſugatur aër;
aſcendet aqua per crus AB, & in ventre exiliet radiosâ virgulâ
vix aſpectabili, indeque ſe demittet in crus alterum longius DE,
cogeturque ſua propendente demiſſione ad ejectionem eò altio­
rem, quò profundiùs deſcendet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index