Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
< >
page |< < of 203 > >|
1Quod quidem veriſſimum eſt, cùm aqua infuſa intra vas AB per ſe­
cundam infuſionem, facillimè aſcendat per crus internum uſque ad
curvitatem C, non reſiſtente aëre; qui aër intra ſiphonem CF compreſ­
ſus cedit aquæ aſcendenti primùm uſq, ad curvitatem C, indeque
deſcendenti pondere ſuo, pulſo aëre, erumpente per aquam va­
ſis F.
Adde quòd ſi tam altum eſſet vaſculum F, ut aër per ejus
aquam exitum non inveniret; aſcenderet is per ſiphonem aquæ
mixtus, prout fieri videmus in canali vitreo quantumvis gracili
atque longo: ſi enim aquâ aliquòusque eum repleas, & ob­
tùrato utroque orificio invertas, ut aqua ſuperiorem, aër inferio­
rem occupat locum; ſtatim deſcendit aqua, & aſcenditaër, aper­
tâ ſibi vel per medias aquas viâ, ut teſtantur bullæ frequentes in­
ter aquas erumpentes; & qui paulò antè ſuccumbebat aquæ, ei­
dem paulò poſt incumbit aër.
Heronis Ma
china defe­
ctuoſa.
Heronis er­
ror.
25[Figure 25]
§. VIII.
Idem perpendiculum aquæ cadentis non poteſt ſervire
ſimul attractioni & expulſioni.
POrta loco ſæpe citato de ſpiritalibus Cap. VIII. ait, ſe fre­
quenter tentaſſe ut aquam eodem perpendiculo mediante
elevaret ad majorem altitudinem, quàm perpendiculum erat,
partim attractione, partim expulſione.
Eum in finem fecit vas
A, ex quo elevare volebat aquam uſque ad vas B, ad alti­
tudinem pedum centum verbi gratia.
Conſtruxit igitur aliud
æquale vas C in eodem plano, & aliud DF demiſſius utroque
pedibus 50. vaſa conſtructa inſtruxit tubis & epiſtomijs, prout
figura monſtrat.
Hiſce peractis, replevit vaſa C & A aquis, &
diligenter clauſit utrumque, clauſis etiam eadem diligentia vaſis
B & DE.
Deinde aperuit tubum ED, ut deſcendente aqua vaſis C
intra vas DE, traheretur aër ex tubo CK, vaſe B, & tubo
IH, ſimulque attraheretur aqua vaſis A ſaltem ad L, altitu­
dinem pedum 50; quod & factum fuit.
Sperabat|autem ut aër
vaſis DF pulſus per tubum EG, intra vas A, expelleret inde

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index