Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 203 > >|
1
mittat, & fuerint in eodem loco duo corpora; nihil repugnabit, quò mi­
nùs quotquot libuerit, ſimul ſint; quia dici, cur id non valeat evenire,
minimè poteſt.
Sin autem eveniat, tunc quod minimum, id admittet
quod maximum; quando ipſum magnum multa parva eſt: adeo ut ſi
multa æqualia in eodem eſſe contigerit, eſſe & in æqualia contingat.
Ean­
dem conſecutionem deducit Lucretius in ſua verſibus ligata Phi­

loſophia; additque non ſolùm, ſi Inane ſeu Vacuum non admit­
tatur, rem nullam exijs quæ ſunt, moveri, ſed nec ullam denuò
naſci poſſe in mundo.
Argumen­
tum Epicuri
Leucippi, ac
Democriti
pro vacuo.
Corporum
penetratio
non poteſt
fieri natu­
raliter.
Vacuum non
admittit
Lucretius.
Quæ ſi non eſſet Inane,
Non tam ſolicito motu privata careret, Quàm genita omninò nulla ra­
tione fuiſſet, vndique materies quoniam ſtipata fuiſſet.
Cogita enim
vniverſum mundum (ait vir doctiſſimus Petrus Gaſſendus in
ſuis de Phyſiologia Epicuri Animad verſionibus, ex Epicuri men­
te,) ſi nihil Inanis interſperſum habeat, confertiſſimam eſſe mo­
lem, adeo ut nè minimum quidem corpuſculum valeat de novo
ſuſcipere (quod quidem aſſerendum neceſſariò eſt, ſi nullum in
rebus Inane, ſi nihil non plenum, ſi locus nullus reſtat complen­
dus.).
Quare aut corpus non admittetur denuò genitum, aut in
illo loco collocabitur, in quo aliud jam ſitum eſt; ſicque idem
locus duo corpora ſeſe undique penetrantia capiet.
Quod ſanè
per vires Naturæ fieri poſſe non dixeris, ut ut alij id aſſerant, in­
ducti exemplo panis, ſpongiæque ſiccæ aquam, cui injiciuntur,
inſugentis; & cinerum tantundem aquæ in conſortium ſuum ad­
mittentium in vaſe, quantum ſine cineribus vas recipere poteſt.
Argumen­
tum Epicu
reorum ac
Democriti
torum pro
vacuo.
Si abſonum videtur vacuum admittere, ſi ἀδύνατον corpo­
rum dari penetrationem, & tamen motum admittimus localem;
ſuſque deque verti corpora omnia, quæ Univerſo concluduntur,
fateamur neceſſe eſt toties, quoties eorum unum movebitur, di­
cet Democriticus quiſpiam, aut Epicureus: moveatur enim
quodcunque eorum, quæ ſunt, de ſuo quem occupat loco, alte­
riuſque in vadere tentet ſtationem; ſanè cùm locum plenum
offendat, neceſſe erit, ex eo pellat, quod corpus illum occupat.

Illud porrò quónam concedat, ſi omnia quidem plena ſunt?
An

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index