Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 203 > >|
1quotquot de Aquaticis ac Spiritalibus quoquo modo tractârunt
Auctores, quorum Elenchum poſtea dabimus.
Plerique enim
nudam duntaxat tradunt Praxin, non perſcriptis, ac nè indi­
catis quidem operandi principijs ſeu fundamentis, quæ veligno­
rarunt ipſi, vel alijs inviderunt: quò fit, vt alijs ſæpe errandi
præbeant occaſionem, & ipſi non rarò pudendos committant erro­
res, vel tunc etiam, cùm aliorum errores detegere atque corri­
gere præſumptuoſiùs attentant.
In duas igitur partes Opus to­
tum dividimus.
In prima theoriam damus ad omnis generis
Machinas Hydraulicas, Pnevmaticas, & Mixtas ex Vtris­
que conſtruendas facilitate ſummâ, ſucceſſu infallibili.
In ſe­
cunda fabricam docemus, & praxim exhibemus innumera­
rum Machinarum, ſeu purè Hydraulicarum, ſeu purè
Pnevmaticarum, ſeu Hydro-pnevmaticarum, hoc eſt, ex v­
tris que Mixtarum, ex traditis principijs conſtructarum, con­
ſtruendarumvè, ad hortorum delicias, domorumque vtilita­
tes, commoditates, ornamenta, virorum præſertim Principum,
qui magis oculorum inde, animique oblectamentum, quàm rei
familiaris quæſtum exſpectant.
Nec oculos tantum modò pa­
ſcere ſatagimus; auribus etiam ſua paramus delinimenta, va­
riaque
Organa atque Jnſtrumenta automata, & autophona,
ſolo aquarum lapſu, aëris que allapſu, in motum ac ſonum con­
citamus, non minori facilitate, quàm arte.
Et quoniam in-

credibilis eſt hodie, ſi unquam aliàs, neſcio an manuum, an ve­
rò ingeniorum pruritus, motum, quem vocant perpetuum (quem
tot modis ac vijs non pauci hactenus quæſiverunt, ſed fruſtrà, per­
ennis quietis potiùs quàm motionis Architecti) reapſe exhibendi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index