Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605
page |< < (21) of 197 > >|
2121*DE* S*TATICÆ ELEMENTIS*. bafin parallelo, fueritq́ue firmitudinis punctum in ſecan-
te plano, infra gravitatis centrum:
Columna (naturæ du-
ctu) ſeſe invertit donec gravitatis centrum in pendulâ gra-
vitatis diametro ſit.
D*ATVM*. A B C D columna eſto, per gravitatis centrum E ſecta, plano
FG ad baſin A D parallelo, G autem fir-
mitudinis punctum infra gravitatis cen-
31[Figure 31] trum E, quo faſtigio H incumbit, &

quieſcit, I K porro axis horizonti L M pa-
rallelus.
Q*VAESITVM*. Columnam in-
vertere ſe probandum eſt, uſque dum gra-
vitatis centrum in pendulâ gravitatis dia-
metro fuerit.
Sed naturæ, ut dixi, ductu
nutuq́;
, Mathematicè enim in eo quieſce-
repoteſt.
DEMONSTRATIO.
A. Luicquid jacet ſolum aliquod neceſſe eſt habeat ubi quieſcat.
E. Atqui columnæ nihil eſt ubi quieſcat.
F. Columnia igitur jacere nequit.
Syllogiſmi hujus aſſumptio inde manifeſta eſt, quòd punctum non ſit ma-
gnitudo, ideo neque ſolum.
Verum quidem eſt, fingere nos ali quando corpus
ex hypotheſi ita quieſcere, ſed re verâ effectum illud reddere hominum nemo
poteſt.
Adeo ut quantumvis axis I K horizonti L M parallelus ſtatuatur;
columnatamen ( puncto G immoto) in illud latus ſeſe invertet à quo motus
principium exſtiterit.
Quod autem eo uſque ſeſe motabit atq; invertet, donec
gravitatis centrum in pendulam gravitatis diametrum incidat, è 6 propoſitio-
ne manifeſtum eſt.
C*ONCLVSIO. * Sectâ igitur columnâ, & c.
1 NOTA.
Hic ſi aliquis diſcriminationem inter jacere, & pendère declar ari ſibi postulaverit,
hoc reſponſum à nobis ferat.
Pendere corpus, quando gravitatis centrum deorſum eſt,
vel in propinquo puncti in quo quieſcit;
ſin gravitatis centrum ſurſum eſt jacere, ſtare,
ſedere existimamus.
Iacere quidem quando longius latus ſecundum horizontem ſeſe
exporrigit, ſtare quando horizonti perpendiculare eſt, hinc illud eſt quod cubum (quia
latera habet æqualia) tam ſtare quam jacere, tam{q́ue} jacere quam ſtare propriè dici-
mus.
Sedere inter utrumque medium eſſe.
2 NOTA.
Si quis argumentum trium propoſitionum experientiâ edoceri cupidus eſt, regulam
ex ligno, aliáve quâlibet materiâ æquabiliter &
craßâ & põderosâ ſumat, ut A B C D.
in ea{q́ue} punctis E, F, G, H in mediis lineis A B, B C, C D, D A ſignatis, rectas E G,
&
H F ſeſe in I ſecantes ducat. Deinde exiguum
foramen, &
tanquam acu punctum, terebretur in
I, item ſupra I in K, denique infra in L.
Tum
32[Figure 32] acu in K inſertâ, ut liberè moveri poßit, diame-
trum H F, nunquã non horizonti parallelam mu-
nere;
in I verò tranſlatâ, regulam quemcunque
ſitum dederis ſervare, denique in L inditâ, omnia
@@ illud latus inverti, unde primum motus incipit, donec I in gravitatis ſuæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index