Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
< >
page |< < (103) of 197 > >|
103103*DE STATICÆ PRAXI.* tia appellare liceat) erit qualem in ſubjectâ figurà expreſſimus.
Exemplum verò hoc quod quatuor duntaxat axibus effinximus augeri mi-
nuive, &
ratio dentium 18 majoris tympani quæ minori comparata tripla eſt,
ad libitum item mutari poterit pro modo mechanicis effectionibus quibus
Pancration iſtud deformabis congruente.
DE VSV ALIISQVE PANCRATIO
ACCIDENTIBVS.
PAncratii noſtri uſum unico duntaxat exemplo quod cæteris facem prælu-
ceat, reddemus illuſtriorem;
videlicet quâ ratione ipſo in ſuculam transfor-
mato ejus adjumento naves trans aggeres ſeptaq́ue ſeu aquarum obices tradu-
cantur;
neque enim hinc parum utilitatis ad regiones has, præcipuè verò Hol-
landos redundabit.
Eſto igitur Pancration A B, tympana dentata K, H, F in
fronte trabis;
I, G, E, C in tergo, L M N manubrium ſeu ut Pappus in me-
chanicis loquitur λάβη, axis autem cui funis ductarius obvolvitur S craſſitie
ſeſquipedali per trabem trajectus emineat capitulo quadrato cui affigatur den-
151[Figure 151] tatum tympanum T, diametri bipedalis per ambitum 36 dentibus diſtinctus,
arque aſteriſcus hic minimum tam amplus formandus axe S ne rotatus ejus ab
I tympano impediatur.
Deniq; ſummitas aggeris V iuperet imam carinam na-
vis X aquę innatantis pedibus quatuor, hoc eſt, ut perpendicularis à ſummo
aggere demiſſa in planum horizonti parallelum per imam carinam actum, ſit
pedum quatuor.
Iam ut navis trans aggerem traducatur circumducito manu-
brium LMN, oportebit igitur ſcapum MN tantâ longitudine conſtrui ut
omnes quorum opera opus erit commodè hinc inde conſiſtant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index