Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
21
21 (21)
22
22 (22)
23
23 (23)
24
24 (24)
25
25 (25)
26
26 (26)
27
27 (27)
28
28 (28)
29
29 (29)
30
30 (30)
< >
page |< < (29) of 197 > >|
2929*DE* S*TATICÆ ELEMENTIS*.
8 PROBLEMA. 14 PROPOSITIO.
Datis, columnâ, inque ejus axe duobus punctis, uno
fixo, altero in longiore ſegmento mobili:
invenire pondus
rectè attollens ex puncto mobili, quod datam columnam
in dato ſitu conſervet, retineatque.
D*ATVM*. A B C D columna, ſecta utin 1 propoſit. initio, 6 ℔ pendeat,
punctum ejus firmum R, mobile autem in longiore axis R Q ſegmento, V
eſto, in breviore enim ſieri neutiquam poteſt, ut ullum pondus rectè attollens
axem in dato ſitu detineat.
Q*VAESITVM*. Pondus recte attollens nobis eſt inveniendum, quod in
ſuo ſitu columnam ſervet.
PRAGMATIA.
Linea Q R continuanda
44[Figure 44] eſt in Y, ut R Y æquet R V:
hinc pondus Z invenien-
dum, quod de Y ſuſpen-
ſum columnæ ſit ſitu æqui-
libre:
illud ipſum, quia R
eſt punctum firmum, per 3
propoſit 4 ℔ pendebit.
Dico
itaque Æ quæſitum pondus
rectè attollens 4 ℔ eſſe.
DEMONSTRATIO.
Quandoquidem radius R V ponderis Æ rectè attollentis æquatur radio
R Y ponderis Z.
ipſaq́ue pondera Æ & Z æqualia, iſtorum quoque poten-
tias, ex 13 propoſit.
æquari conſequens eſt. Atqui potentia Z eſt (amoto Æ)
columnam in ſuo ſitu retinere:
itaque & potentia Æ (amoto Z) eadem eſt,
quod nobis fuit demonſtrandum.
C*ONCLUSIO*. Datis igitur, columnâ, & in axe duobus punctis, altero
fixo, reliquo ſegmenti longioris mobili:
rectum pondus attollens invenimus
quod in puncto mobili columnam in dato ſitu conſervat, quod fuit quæ-
ſitum.
NOTATO
Compendio concludi poſſe quemadmodum V R 3, ad R T 2: ita columna 6 ℔ ad
quem terminum quartum?
concluditur pro Æ 4 ℔, utpaulò ante, cujus cauſa 15
propoſit.
patebit.
1 C*ONSECTARIUM*.
QVandoquidem univerſa columna ex conceſſo 6 ℔ pendet, quarum 4 ℔
Æ attollit, neceſſariò ſequitur in puncto R, hoc eſt, faſtigio coni, vel py-
ramidis OE reliquas 2 ℔ quieſcere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index