Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
111
111 (111)
112
112 (112)
113
113 (113)
114
114 (114)
115
115 (115)
116
116 (116)
117
117 (117)
118
118 (118)
119
119 (119)
120
120 (120)
< >
page |< < (120) of 197 > >|
1201204 L*IBER* S*TATICÆ*
2 C*ONSECTARIUM.*
Secundò in aquam ABCD immittitor corpus ſolidum, ſolidavé quot-
cunque materiâ aquæ æquipondiâ, inter quæ, reliqua omnia aqua expulſa,
tantùm comprehendatur IKFELM;
quæ cum ita ſint, hæc corpora fundum
EF nec aggravant neque relevant
ab eo pódere quo aqua prius ipſum
166[Figure 166] afficiebat.
quare etiamnum ex ſen-
tentia propoſitionis dicimus, fun-
do EF inſidere pondus æquale
aqueo ponderi, magnitudine co-
lumnam æquante, cujus baſis EF,
altitudo perpendicularis GE abaquæ ſummo AB ſeu MI ad imum EF de-
miſſa.
3 C*ONSECTARIUM.*
Sittertiùm ABCD mera aqua, & in ipſa EF fundum horizonti parallelum.
Quibus poſitis, aqua ſub fundo EF tam potenter ipſum ſurſum premit, quam
aqua ſupra inſidens deorſum;
ſecus enim per 1 propoſ. infirmius validiori con-
cederet, quod hîc non fit quia utrumque loco ſuo permanet.
lam corpus ſoli-
dum iſti aquæ pondere homogeneum ita collocator ut
167[Figure 167] aqua IKEFLM ab inferiori parte preſſet fundum EF,
ut hîc.
Quibus poſitis, aqua ſubter EF nunc tam validè
premit fundum EF, ſive ipſum ſolidum, quàm prius
ipſam aquam oppoſitam:
ſed impreſſio tanta tunc erat
quanta ſuperioris aquæ ad EF depreſſio, ut ſupra pa-
tuit, ſuperioris autem aquæ depreſſio æqualis erat ponderi columnæ aqueæ
cujus baſis EF, altitudo perpendicularis GE, à ſuperficie AB ſeu MI ad
fundum EF demiſſa.
Itaque aquæ ſubter EF conſtitutæ impreſſio erit quoque
tanta.
4 C*ONSECTARIUM.*
Corpora ſolida ſecundi tertiiq́ue conſectatii iſtic ita firmentur, effuſaq́ue
aqua ſpatium IKFELM vacuum nullo amplius pondere afficiet fundũ EF;
unde apparetaqua in vacuum locum rurſum infusâ fundũ EF tam validè pre-
mi, ac ſi integrũ vas ABCD, ſublato iſto corpore ſolido, aquâ repletum foret.
5 C*ONSECTARIUM.*
Atverò quia immiſſa ſolida 2 & 3 conſectarii ſunt ſuo loco defixa, ipſorum
materia extrema nec gravitate nec levitate ulla afficiet fundum EF, quam-
obrem ſublata omni aquam ambiente materia, relinquentur internæ iſtæ aqueæ
figuræ MIKFEL, quales hic vides.
168[Figure 168]
Atque hic etiam ex ſententia propoſitionis dicimus baſe EF ſubnixum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index