Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 283 > >|
1æqualis angulo DHL, & vt KG, ad GA, ita LH, ad
HD: ſed vt GA, ad AC, ita eſt HD ad DF: & vt
AC ad AB, ita DF ad DE, ex æquali igitur erit vt
KG ad AB, ita LH ad DE: ſed vt AB ad BG, ita
eſt DE ad EH, propter ſimilitudinem triangulorum
ABG, DEH: & vt BG ad GO ita eſt EH ad HP,
propter triangulorum centra O, P; ex æquali igitur erit
vt KG ad GO, ita LH ad HP: & permutando vt
OG ad PH, ideſt vt BG ad EH, ideſt vt AB ad ED,
ita KG ad LH, & reliqua OK ad reliquam PL.
Sed ſint puncta ſimiliter poſita M, N, quæ cadant ex­
tra lineas BG, EH, iunctæque OM, PN.
Dico iti­
dem eſse vt AB ad ED, ita OM ad PN.
Iungantur
enim rectæ MB, NE, quæ cum quibus lateribus homo­
logis angulos æquales faciunt, ea ſint AB, DE, quod
propter iſoſcelia triangula ſit dictum in ſimiliter poſitis
triangulis.
igitur etiam angulus BAM, æqualis erit an­
gulo EDN; ſimilia igitur triangula ABM, DEN: &
vt MB ad BA, ita erit NE ad ED: ſed vt AB ad
BG, ita eſt DE ad EH, propter ſimilitudinem trian­
gulorum, & vt BG ad BO, ita eſt EH ad EP, ob
triangulorum ſimilium centra O, P: ex æquali igitur
erit vt MB, ad BO, ita NE ad EP.
Rurſus quo­
niam angulus ABM, æqualis eſt angulo DEN, quorum
angulus ABG, æqualis eſt angulo DEH: erit reliquus
angulus OBM, æqualis reliquo angulo PEN: ſed vt MB
ad BO, ita erat NE ad EP; triangulum igitur OBM
triangulo PEN, ſimile erit, & vt BO ad EP, hoc eſt
BG ad EH, hoc eſt AB ad DE, ita OM ad PN.
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index