Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO XXIII.
Circuli, & Ellypſis idem eſt centrum grauita­
tis, & figuræ.
Sit circulus, vel ellypſis ABCD, cuius centrum E.
Dico centrum grauitatis figuræ ABCD, eſse punctum E.
Ducantur enim duæ diametri ad rectos inter ſe angulos
AC, BD; in ellypſi autem ſint diametri coniugatæ.
Quoniam igitur omnes rectæ lineæ, quæ in ſemicirculo,
vel dimidia ellypſi diametro ducantur parallelæ bifariam
ſecantur à ſemidiametro, & quo à baſi remotiores, eo ſunt
34[Figure 34]
minores; erit centrum grauitatis ſemicirculi, ſiue dimidiæ
ellypſis ABC, in linea BE; ſicut & ſemicirculi, ſiue di­
midiæ ellypſis ADC, centrum grauitatis in linea DE.
eſt autem BED, vna recta linea: in diametro igitur BD,
erit centrum grauitatis circuli, ſiue ellypſis ABCD.
Eadem ratione oſtenderemus idem centrum grauitatis eſse
in altera diametro AC: in communi igitur vtriuſque ſe­
ctione puncto E.
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index