Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO IV.
Datis duobus triangulis ſcalenis ſimilibus, &
dato puncto in altero eorum, vnum duntaxat pun­
ctum in reliquo triangulo prædicto puncto ſimi­
liter poſitum poteſt inueniri.
Sint data duo triangula ſcalena ſimilia ABC, DEF,
& in triangulio ABC datum punctum G: ſint autem
hæc triangula ſimiliter poſita.
Dico in triangulo DEF,
vnum duntaxat punctum puncto G ſimiliter poſitum in­
ueniri poſse.
Iunctis enim AG, BG, GC, ponatur
angulus EDH, æqualis angulo BAG, & angulus DEH,
10[Figure 10]
æqualis angulo ABG, & HF iungatur.
Manifeſtum
eſt igitur ex præcedentis Theorematis demonſtratione,
triangula EDH, HDF, FEH, ſimilia eſse triangulis
BAG, GAC, CBG, prout inter ſe reſpondent poſi­
tione, quorum ſex triangulorum binis quibuſque binæ ba­
ſes homologæ reſpondent: AB ED, AC DF, BC

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index