Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO IX.
Si recta linea vtcumque ſecta fuerit, cubus qui
fit à tota æqualis eſt duobus ſolidis rectangulis,
quæ ex partibus, & totius quadrato fiunt.
Sit recta linea AB ſecta in puncto C vtcumque. Di­
co cubum ex AB æqualem eſse duobus ſolidis rectangu­
lis, quæ fiunt ex AC CB, & quadrato AB.
Quoniam
74[Figure 74]
enim communi altitudine AB, eſt vt rectangulum BAC
ad quadratum AB, ita ſolidum ex AB, & rectangulo
BAC ad cubum ex AB, eademque ratione vt rectangu­
lum ABC, ad quadratum AB, ita ſolidum eſt AB, &
rectangulo ABC ad cubum ex AB; erunt vt duo rectan­
gula BAC, ABC ad quadratum AB, ita duo ſolida
ex AB, & rectangulis BAC, ABC ad cubum ex AB.
Sed duo rectangula BAC, ABC ſunt æqualia quadrato
AC; duo igitur ſolida ex AB, & rectangulis BAC, CBA,
æqualia ſunt cubo ex AB.
Sed ſolidum ex AB & rectan­
gulo BAC eſt id quod fit ex AC, & AC & quadrato
AB; duo igitur ſolida ex AC, CB, & quadrato AB ſi­
mul ſumpta æqualia ſua cubo ex AB.
Si igitur recta linea
vtcumque ſecta fuerit, &c.
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index