Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 283 > >|
1tes A deficiens, cuius baſis BC. Dico fieri poſse quod
proponitur: ducta enim per verticem figuræ A, baſi BC,
parallela, atque ideo figuram ipſam contingente, abſol­
uatur parallelogrammum BL, ſectaque diametro AD,
bifariam, & ſingulis eius partibus ſemper bifariam, du­
cantur per puncta ſectionum rectæ lineæ baſi BC, & in­
ter ſe parallelæ, atque ita multiplicatæ ſint ſectiones,
vt ſecti parallelogrammi in parallelogramma æqua­
lia, & eiuſdem altitudinis quælibet pars, vt paralle­
logrammum BF, ſit minus ſuperficie propoſita, cu­
ius parallelogram­
mi latus EF, ſe­
cet figuræ termi­
num BAC, in
punctis GH, &
diametrum AD, in
puncto K. erit igi­
tur GK, æqualis
KH: per omnia
igitur puncta ſe­
ctionum termini
12[Figure 12]
BAC, quæ à prædictis fiunt lineis parallelis, ſi ducan­
tur diametro AD parallelæ, figura quædam ipſi ABC,
inſcribetur, & altera circumſcribetur ex parallelogram­
mis æqualium altitudinum.
Dico harum figurarum
inſcriptam ſuperari à circumſcripta minori ſpacio ſuper­
ficie propoſita.
Quoniam enim omnia parallelogramma,
quibus figura circumſcripta ſuperat inſcriptam ſimul ſum­
pta ſunt æqualia BF parallelogrammo: ſed parallelo­
grammum BF, eſt minus ſuperficie propoſita: exceſſus
igitur quo figura circumſcripta inſcriptam ſuperat, minor
erit ſuperficie propoſita.
Fieri igitur poteſt, quod propo­
nebatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index