Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 283 > >|
1parallelepipedum GK, eſse æquale parallelepipedo AB;
& rectam DE, axim parallelepipedi GK.
Iungantur
enim baſium oppoſitarum diametri GH, LK.
Quo­
niam igitur qua­
drata ſunt EG,
GH, communem­
que habent angu­
lum, qui ad G,
conſiſtent circa di­
ametrum GH; in
recta igitur GH,
erit punctum E.
Et quoniam qua­
dratum GH, eſt
quadrati EG, qua­
druplum; erit dia­
19[Figure 19]
meter GH, diametri EG, dupla; punctum igitur E,
erit in medio diametri GH. Rurſus, quoniam ob pa­
rallelepipedum GK, recta GL, æqualis eſt, & paral­
lela ipſi KH, erit LH, parallelogrammum: & quia
vtraque DE, KH, eſt ad ſubiectum planum perpendi­
cularis, parallelæ erunt, & in eodem plano parallelogram­
mi LH; in quo cum LG, ſit parallela ipſi KH; erit &
ED, ipſi LG, parallela: eſt autem, & æqualis vtrilibet
ipſarum GL, GH, oppoſitarum; punctum igitur D, eſt
in recta LK, & tam KD, ipſi EH, quàm LD, ipſi
EG, æqualis erit, & inter ſe æquales LD, DK. pun­
ctum igitur D, erit in medio diametri LK; ſed & pun­
ctum E, erat in medio diametri GH; recta igitur ED,
axis eſt parallelepipedi GK, cuius parallelepipedi cum
altitudo DE, ſit ad BC, altitudinem parallelepipedi AB,
vt eſt baſis AC, ad quadratum F, hoc eſt ad baſim GH,
parallelepipedi GK; parallelepipedum GK, parallelepipe
do AB, æquale erit, Factum igitur eſt quod oportebat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index