1
eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam
mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum,
cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt,
tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime
calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum.
Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur,
durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum
deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt
per medium temperata, minorem habent virtutem, quae
autem in capite mali summo conlocantur discedentia
longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione
cacuminis vehementius cogunt progredi navem.
etiam
remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro
†parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra
phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant
operarii.
mediae enim partes phalangarum, quibus lora
tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur
in unam partem.
cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt,
quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur ad fines ponderationum.