Quae pacatis et sine metu temporibus ad utilitatem
et delectationem paranda, quemadmodum debeant fieri, peregi [esse futurum].
Nunc vero quae ad praesidia periculi et necessitatem salutis sunt inventa, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam.
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum <sumuntur> ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent.
Ipsûm tamen eorum foraminum capituli <e magnitudine omnis> deformatur altitudo et latitudo.
tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritretoe
quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine
unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et
eius <S>. parastaticae dextra ac sinistra prae