1
Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi.
ballistarum autem rationes variae sunt et differentes unius effectus causa comparatae.
aliae enim vectibus suculis, nonnullae polyspastis, aliae
ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus.
sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam
magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere
debet.
igitur de ratione earum non est omnibus expeditum,
nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes habent notas.
Nam quae fiunt in capitibus foramina, per
quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel
nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet
ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones
sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus
sagittarum.
itaque ut etiam qui geometricen non noverunt,
habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus
detineantur, quae ipse faciundo certa cognovi quaeque ex
parte accepi a praeceptoribus, finita exponam, et quibus <ponde>ribus Graecorum pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus respondeant, tradam explicata.