1
Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur (eaque
etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda.
basis compingatur, quae graece ἐσχάρα dicitur, quadrata
habens quoqueversus latera singula pedum XXI et transversaria IIII. haec autem contineantur ab alteris duobus crassis FS, latis S; distent autem transversaria inter se
circiter pedes III S. supponanturque in singulis intervallis
eorum arbusculae, quae graece ἁμαξόποδες dicuntur, in
quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis.
eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum
expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum
latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.
Conlocentur autem insuper basim tigna duo in utramque partem proiecta
pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera proiecta duo tigna ante frontes pedes XII, crassa et lata uti
in basi sunt scripta.
insuper hanc compactionem erigantur
postes compactiles praeter cardines pedum VIIII, crassitudine quoquoversus palmopedales, intervalla habentes inter se sesquipedis.
ea concludantur superne intercardinatis
trabibus.
supra trabes conlocentur capreoli cardinibus
alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes XII.
supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.
Ipsi autem laterariis circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pinum aut alnum; haec enim sunt fragilia et faciliter recipiunt ignem.
circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus.
percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota.
ita ab his reicientur plagae ballistarum et impetus incendiorum.
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia
habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter
capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis
et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et
coriis firmiter fixis continentur.
insuper vero argilla cum
capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis
omnino non possit ei machinae nocere.
possunt autem, si
opus fuerit, eae machinae ex VIII rotis esse, si ad loci
naturam ita opus fuerit temperare.
quae autem testudines
ad fodiendum comparantur (ὀρυκτίδες graece dicuntur),
cetera omnia habent, uti supra scriptum est, frontes vero
earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum, uti a muro
tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant
plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes,
qui intus sunt, tueantur.
Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine,
quam Hegetor Byzantius fecit, quibus rationibus sit facta,
exponere.
fuerat enim eius baseos longitudo pedum LXIII,
latitudo XLII. arrectaria, quae supra compactionem erant
quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in
altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmopedali, latitudine sesquipedali.
basis eius habuerat rotas VIII, quibus agebatur.
fuerat autem earum altitudo pedum VI S÷, crassitudo pedum iii, ita fabricata triplici materia:
alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatae,
Eae in arbusculis, sive amaxo