1
Cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur
scutula, quae graece περίτρητος appellatur, cuius longitudo foraminum †vel, latitudo duo et sextae partis.
dividatur medium lineae descriptae et, cum divisum erit,
contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam
deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis,
ubi est versura, quarta parte.
in qua parte autem est
curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo
foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat
introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto,
quantam epizygis habet crassitudinem.
cum deformatum
fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam.
Crassitudo eius foraminis constituatur.
modioli foraminum duo, latitudo IS9, crassitudo praeterquam quod in foramine inditur foraminis , ad extremum autem latitudo foraminis . parastatarum longitudo foraminis VSF; curvatura foraminis pars dimidia;
crassitudo foraminis et partis LX. adicitur autem ad
mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum
in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII.
a symbol follows foraminis in the text; description: the letters 'II' underneath a macron, followed by a macron
Regulae, quae est in mensa, longitudo foraminum VIII; latitudo et crassitudo dimidium foraminis.
cardines , crassitudo foraminis . curvatura regulae . exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem;
longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et
parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. superiores
autem regulae aequales erunt inferioribus K. mensae transversarii foraminis k.
a symbol follows regulae in the text; description: a gamma, followed by a 'C' witha cedilla, followed by a K
Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallûm mediûm latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χῆλην vocant , crassitudo 9, longitudo foraminum III et semis K; extantia cheles foraminis S; †plentigomatos foraminis et sicilicus.
quod autem est ad axona,
quod appellatur frons transversarius, foraminum trium.
Interiorum regularum latitudo foraminis , crassitudo chelonii replum, quod est operimentum, securiculae
includitur K. scaporum climacidos latitudo , crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem
axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K.
a symbol follows crassitudo in the text; description: a Chi followed by a kappa
Anteridon longitudo foraminum †eius, latitudo in imo foraminis , in summo crassitudo . basis, quae appellatur ἐσχάρα, longitudo foraminum ::::, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis . compingitur autem dimidia altitudinis K. columna, latitudo et crassitudo IS. altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus erit ad usum.
bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis F.
a symbol follows foraminis in the text; description: three dots above the three dot outline of a triangle
De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui.
quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non praetermittam.