1
Sumuntur tigna amplissima longitudine; supra
figuntur chelonia, in quibus includuntur suculae.
per media
autem spatia tignorum insecantur <et> exciduntur formae,
in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum,
cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur.
tum vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in
eos cuneoli ferrei, quas ἐπιζυγίδας Graeci vocant, conlo
cantur.
deinde ansae rudentum induntur per foramina
capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur <et> involvuntur, uti vectibus per eas ext<enti> rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem
utrique sonitus habeant responsum.
tunc autem cuneis
ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere.
ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per
suculas extenduntur, donec aequaliter sonent.
ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur.
De his rebus quae potui dixi.
restat mihi de oppugnatoriis rebus, quemadmodum machinationibus et duces victores et civitates defensae esse possint.
Primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur esse.
Carthaginienses ad Gadis oppugnandas castra posuerunt.
cum
autem castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati.
posteaquam non habuerunt ad demolitionem ferramenta,
sumpserunt tignum idque manibus sustinentes capiteque
eius summum murum continenter pulsantes summos lapidum ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem dissipaverunt.
Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos hac ratione et inventione inductus
malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam
suspendit et reducendo et inpellendo vementibus plagis
deiecit Gaditanorum murum.
Geras autem Chalcedonius
de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque
compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit
arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui
in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati.
is autem, quod tardos conatus habuerat, testudinem arietariam appellare coepit.
His tunc primis gradibus positis ad id genus machinationis, postea cum Philippus,
Amyntae filius, Byzantios oppugnaret, Polyidos Thettalos
pluribus generibus et facilioribus explicavit, a quo receperunt doctrinam Diades et Charias, qui cum Alexandro
militaverunt.
Itaque Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres
ambulatorias, quas etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram et ascendentem machinam,
qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant.
Non minus utebatur ariete subrotato, cuius rationes scriptas
reliquit.
turrem autem minimam ait oportere fieri ne
minus altam cubitorum LX, latitudinem XVII, contracturam
autem summam imae partis quintam, arrectaria turris in
imo dodrantalia, in summo semipedalia.
fieri autem ait
oportere eam turrem tabulatorum decem, singulis partibus in ea fenestratis.
Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII <S>, contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia.
hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum
haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternûm.
tegebat autem coriis crudis, ut ab omni plaga essent tutae.
Testudinis arietariae comparatio eadem ratione
perficiebatur.
habuerat autem intervallum cubitorum XXX,
altitudinem praeter fastigium XIII S, fastigii autem altitudo
ab strato ad summum cubita XVI. exibat autem in altum
et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo,
et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque
tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
constituebatur
autem in ea arietaria machina, quae graece dicitur κριοδόκις, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in
quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus et
reductionibus efficiebat magnos operis effectus.
tegebatur autem is coriis crudis quemadmodum turris.
De terebra has explicuit scriptis rationes.
ipsam machinam uti testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet,
longitudine cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transversa sucula.
in capite autem dextra ac
sinistra trocleae duae, per quas movebatur quod inerat
in eo canali capite ferrato tignum.
sub eo autem in ipso
canali inclusi tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant eius motus.
supra autem tignum, quod inibi erat,
arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium crudum, quo ea machina erat involuta.