1
iura quoque nota habeat
oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis <locis> communibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloacarum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae eiusmodi sunt.
nota oportet sint architectis, uti ante
caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis
operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus
scribendis prudentia cavere possit et locatori et conductori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur.
ex astrologia autem
cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam
caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus;
quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit.
Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse <se>
iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate
puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae.