Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of figures

< >
< >
page |< < (285) of 412 > >|
317285NONVS. ſeruantes Lunam ratione alicuius ſtellæ fixæ modo cum ea, modo abea, interim ante eam ferri, contrariam
motionem cognouere, ſæpius autem id obſeruantes, etiam motum Lunæ metiti ſunt.
Vnde quinta concluſio,
minifeſta eſt, quam Vitr.
ponit, dum dicit {alius alia circuitionis magnitudine ab occidente ad orientem in
mundo peruagantur.
} Postea cuiuſque motus examinat, inquiens.
Lvna die octauo, & uigeſimo, & amplius circiter hora, cœ circuitionem percurrens, ex quo cœ-
perit ſigno ire, ad id ſignum reuertendo perficit lunarem menſem.
Sol autem ſigni ſpatium, quod eſt
duodecima pars mundi menſe uertente uadens tranſit, ita duodecim menſibus duodecim ſignorum
interualla peruagando cum redit ad id ſignum unde cœperit, perſicit ſpatium uertentis anni.
exeo
quem circulum Luna terdecies in duodecim menſibus percurrit, eum Sol eiſdem menſibus ſemel
permetitur.
1110
Solannum, Luna menſem, primus motus diem facit. Quare motus buiuſmodi ſunt diligenter examinandi.
Poſtquam igitur oſtenſum eſt in motibus cæleſtibus eſſe diuerſitatem, quatenus ad eorum motuum terminos
ſpectat, nunc oſtenditur etiam ineſſe diuerſitatem eorum, quatenus ad celeritatem, &
tarditatem pertinet.
Quare temporis interualla metitur, quibus unumquodq;
ſyderum integram uerſationem circum cæli ambitum
facit.
Nos ut hæc facilius intelligantur, quædam examinabimus non indigna ſcitu, ex quibus ordo, nume-
rus, poſitio, &
motus orbium cæleſtium, & ſyderum dignoſcentur. Cæleſtis natur a corporata, & ſumma
octo continet cælos ſeparatos, contiguos, &
idem centrum cum mundo habentes, extra quos nullus est mo-
tus, niſi imaginatione effictus, ut multa, quæ nobis in his orbibus apparent, aliquo modo ſeruemus.
Septem
orbes errantibus ſeptem conceduntur, citima terris Luna eſt, ſummus, &
remotiſſimus eſt Saturnus, reliqui
2220 ſuo ordine collocantur, ut dicemus.
Caracteres, quibus deſcribuntur ſunt hi, 5 Saturnus. 4. Iuppiter.
♂ Mars. * Sol. ♀ Venus. ☿ Mercurius. ☽ Luna. octauum cælum, quod firmamentum ap-
pellant, infixis stellis, &
hærentibus eſt attributum, maximum & capaciſſimum, quoniam reliqua omnia
continet, tanquam omnium locus.
Numerus orbium ex celeritate inferiorum, & ex tarditate ſuperiorum ſy-
derum deprebenſus eſt, nam ſydera, quæ in mundo lucent, ſuperiora tardius mouentur, inferiora uerò cele-
rius.
Sumitur quoque ordinis argumentum ex eo, quod altiora corpora ab inferiora ſunt, cum inter oculos, &
nos in imo habitemus, quod oculis noſtris proximum eſt, occultat ea, quæ ſuperiora ſunt, cum inter oculos, &

corpus ſublimius interponitur, addito eo diſcrimine, quod eſt inter terminum uiſionis, &
locum, in quo uere ſi-
turn eſt ſydus.
quod quidem diſcrimen aſpectus diuer ſitas uocatur. quæ nil aliud eſt, quàm maioris circuli ar-
cus, qui ſupra uerticem tranſit duabus lineis interceptus, quarum alteram ab orbis centro, alteram ab ocu-
3330 lo ſupraterræ planum produci imaginamur, ita ut &
per centrum ſydris tranſiens in arcum prædictum ter-
minetur.
Linea uero illa, quæ ab orbis centro per medium ſydus ad arcum in ſignifero produci imaginamur,
ueri loci linea nuncupatur, eſt enim tanquam index ueri ſyderis loci, ſed ea, quæ ab oculo per medium ſydus
ad ſigniferum peruenit, apparentis loci linea nominatur, quoniam apparentem non uerum ſyderis locum in ſi-
gnifero ponit.
Vnde angulus inter duas prædictas lineas interceptus, diſcriminis eius interuallum erit, quod
tanto maius erit, quanto depreßiori loco ſydus erit collocatum, &
ad horizontem proximum. Sed cum ſy-
dus imminet uertici, nullum diſcri
127[Figure 127]a. centrum mundi.
b. oculus in ſuperficie terræ
c. ſydus.
d. uertex.
b c a. angulus diuerſitatis.
c d 6 a
men aſpectus est, quoniam lineæ
illæ in unam coeunt, ideo diſcri-
men huiuſmodi in Luna maximũ
4440 eſt, paruum in Sole, uix ſenſibile
in Marte, &
nullo modo in ſupe-
rioribus dignoſci poteſt, quoniam
ab oculis, &
a centro maxime ab-
ſunt.
Deſcriptio autem dictorum eſt bæc. Luna igitur, quoniam uelocißimo curſufertur, maiorq́ habet ui-
ſionis diſcrimina, &
quia demum Solem impedit, proxima terris est, quoniam uero aliqua ex prædictis ra-
tionibus concluditur, Martis, Iouis, &
Saturni ſydera ſupra Solem collocari, ideo Martis, & Veneris or-
bes ſub Sole eſſe colligemus.
Cæterum & ea ratio cogit nos infra Solem duo illa ſydera collocare, quod
ſeruatur proportio interualli a Sole ad terræ centrum, quoniam nimium eſſet interuallum inter Lunam,
&
Solem, niſi ſydera illa cum ſuis orbibus interponerentur. unde diamerorum rationes, quæ tabu-
5550 lis collectæ uidentur, ſeruari poſſunt.
Rationi quoque conſentaneum est Solem medium eſſe & ſu -
periores planetas ab inſerioribus diuidere, quoniam inferiores una inter ſe uerſationum, &
motionum
ratione, &
ſimilitudine conueniunt, alia uero ſuperiores. illi in epicyclis, hi in deferentibus orbibus. Sol igitur
oculus, &
cor mundi est, & tanquam rex, & dominus in medio collocatur. Defficile uerò est iudicare de
Mercurio, &
Venere, quis eorum ſuperior ſit, quoniam pari fermè uolubilitate uerſantur, paruum est aſpe-
ctus diſcrumen, nec percipitur quis eorum alternm occultet.
Quiuero ſpeculationibus aptiores fuerunt, natura
intentionem coniectantes dixere.
naturam effeciſſe planetarum orbes ab ecliptica inclinatos ut in coitu, &
obiectu ſyderum id punctu euitare poſſent, quod diametro obijcitur, nam Solis uicinitas illis foret noxia, quo
niam luminis defectum parit quem combuſtionẽ barbari uocant.
obiectus etiam, quem oppoſitionem dicunt,
ſi toto diametro fiat, eclipſim facit, qualem Luna ſingulis menſibus pateretur, niſi ab ecliptica iter defle-
cteret.
Hinc eſt quod rerum natura parens magis hanc noxam euitare uoluit in his ſyderibus, quæ ſunt circa
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index