Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
311
311 (279)
312
312 (280)
313
313 (281)
314
314 (282)
315
315 (283)
316
316 (284)
317
317 (285)
318
318 (286)
319
319 (287)
320
320 (288)
< >
page |< < (287) of 412 > >|
319287NONVS.
Mercvrii autem, & Veneris ſtellæ circum Solis radios, Solem ipſum uti centrum itineribus co
ronantes regreſſus retrorſum, &
retardationes faciunt. Etiam ſtationibus, propter eam circinationẽ
morantur inſpatijs ſignorum.
Id autem ita eſſe maxime cognoſcitur ex Veneris ſtella, quod ea, cum
Solem ſequatur poſt occaſum eius apparens in cœlo, clariſsimeq́;
lucens Veſperugo uocitatur, alijs
autem temporibus eum antecurrens, &
oriens ante lucem, lucifer appellatur, ex eoq́; nonnunquam
plures dies in uno ſigno commorantur, alias celerius ingrediuntur in alterum ſignum.
Itaque quod
non æque peragunt numerum dierum in ſingulis ſignis, quantum ſunt moratæ prius, tranſiliendo ce-
lerioribus itineribus perficiunt iuſtum curſum.
Ita efficitur uti quod demorentur in nonnullis ſignis,
nihilo minus cum eripiunt ſe a neceſsitate morȩ, celeriter conſequantur iuſtam circuitionem.
Iter au-
tem in mundo ſtella Mercurij ita peruolitat, uti trecenteſimo, &
ſexageſimo die per ſignorum ſpatia
1110 currens, perueniat ad id ſignum, ex quo priore circulatione cœpit facere curſum, &
ita peræ quatur
eius dies ut circiter tricenos dies in ſingulis ſignis habeat numeri rationem.
Veneris autem cum eſt
liberata ab impeditione radiorum Solis triginta diebus percurrit ſigni ſpatium, quo minus quadrage-
nos dies in ſingulis ſignis patitur, cũ ſtationem fecerit, reſtituit eam ſummam numeri in uno ſigno mo
rata.
Ergo totam circuitionem in cœlo quadringenteſimo, & octogeſimo & quinto die permenſa,
iterum in id ſignum redit, ex quo ſigno prius iter facere cœpit.
Hac parte non conuenit Vitr. cum alijs, & forte in textu mendum eſt. Plinius quoque qui integras ſchæ-
das a Vitr.
mutuare ſolet, ab eo ſuper his diſſentit. Ponit igitur Vitr. Planetas cogi neceßitate commorari,
eosq́;
a neceßitate liberat, & quaſi ſolutos uult eos iter celeritate curſus æquare in alio ſigno, quod morando
in alio fecerunt.
Nec ostendit unde hæc neceßtas proficiſcatur, & unde eorum libertas (ut ita dicam) pro-
2220 ueniat.
Quare mihi uidetur utile lumen his addere, & eos ſequi, qui poſt Vitr. firmioribus fundamentis cæle-
ſtium rerum ſtructuram ſtabiliere.
Explicandæ prius igitur ſunt mihi nominum quorundam rationes, ut fa-
cilius uniuerſum opus abſoluatur.
Nomina ſunt hæc. Epicyclus, Deferens, Eccentricum, Concentricum. Iu-
gum, Antiiugum, longitudo media eccentrici, longitudo media epicycli, Statio, Progreſſus, Regreſſus, Argu-
mentum, &
Aequatio. Epicyclus igitur, qui a Ptolomæo diuerſitatis circulus nominatur, paruus eſt circu-
lus excogitatus, tanquam additus maiori circulo unde nomen habuit, cuius circa circinationem nolunt Aſtro-
nomi conuolui ſyderis corpus.
Epicycli centrum in circinatione ponunt, quæ ſydus aut epicyclum defert orien-
tem uerſus, quæ circinatio Deferens ab officio deferendi nominatur.
cuius centrum non est eodem loco, in quo
est centrum orbis, ideo Eccentricum, quaſi extra centrum vniuerſi dicitur, quemadmodum concentricus orbis
dicitur, cuius idem locus eſt, quod est uniuerſi centrum.
Quare ſi in plano epicyclum, & deferens uelis de-
3330 ſcribere, ita facito ſit centrum C.
a quo linea ducatur, cuius extremum alterum ſit a quod ſit centrum epicycli,
mmente C.
firmo, deſcribantur circinationis linea, extremitate aio ita in plano ſuperficiem eſſe deſcriptam,
quæ deferentis circinatio nuncupatur, ita Sol ecclipticen format, quæ tanquam Solis deferens dici potest, a-
qua deferentia aliorum ſyderũ diſtant, &
a lateribus declinant, & producta eadem linea ad cauum primi cæ-
li eiuſdem nominis circinationem deſcri-
128[Figure 128]a b deferens.
c. deferentis centrum.
d e. epicyclus.
a. centrum epicycli.
f. mundi centrum.
a. iugum deferentis.
b. antiiugum.
d. iugum epicycli.
d a e c s b
bit.
Cæterum centrum epicycli ſemper eſt
in circinatione deferentis.
circino igitur
collocato in a.
& diducto adſyderis cen-
trum d.
ducatur circinatio, hæc epicy-
clum formabit.
Hæc cum ita ſint, non eſt,
4440 qui non uideat deferentis &
epicycli cir-
cinationes distare ab orbis centro f.
inæ-
quali ratione.
Præter hæc epicycli parti-
bus diuerſa nomina impoſuerunt astrorum
periti, reſpicientes interualla, quibus illæ
partes a centro mundi uidentur abeſſe.
Cum uellent ea ratione ſeruare multa, quænobis apparent. Hinc factum eſt, ut ſignum, quod in circinatione
deferentis, aut epicycli remotius eſt ab orbis centro, ingum uocauerint.
Barbari augem uocant, & ſignum,
quod per diametrum opponitur Iugo, intiiugum quaſi oppoſitum iugo dixerint.
quoniam uerò Soli epicyclum
non dedere, ideo ſignum illud oppoſitum iugo deferentis, Antiiugum nocabitur.
iugum, Summitas, Auges,
5550 Abſides idem ſignificant.
Longitudo uerò media eccentrici est dimidium diametri. Longitudo autem media
epicycli eſt ſpatium interceptum inter utrunque centrum.
Vocantur autem longitudines mediæ ea ratione, quo-
niam iugum, ideſt ſignum ab orbis centro remotiſſimum, longitudo long ior appellatur, &
antiiugum, id est
ſignum iugo oppoſitum, longitudo breuior nominatur deferentis, uel epicycli.
Hæc duo ſigna ſunt extrema
unius lineæ.
quæ per utraque centra, deferentis ſcilicet, & orbis ducitur. & iugilinea uocatur, quoniam eſt
tanquam index extremi iugi.
Quare quemadmodum in eccentrico longitudo maior tanto est plus ſemidiame-
tro eccentrici, quantum eſt ſpatium interceptum inter utrunque centrum:
ita minor longitudo eſt tanto minor
ſemidiametro, quanto plus illa excedit, ſed ſemidiameter longitudo media eſt.
Non minus in epicyclo longitu-
do maior eo erit plus ſpatio inter utrunque centrum, quantum est epicycli ſemidiameter.
& tantum ab eodem
ſpatio longitudo minor ſuperabitur.
Vnde ſpatium inter utrunque centrum erit media longit udo. nam rationi
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index