Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21 1
22 2
23 3
24 4
25 5
26 6
27 7
28 8
29 9
30 10
31 11
32 12
33 13
34 14
35 15
36 16
37 17
38 18
39 19
40 20
< >
page |< < of 569 > >|
15 menſuram mihi co mpar arem, res, puto, iuxta vota ſucceſſit, vt
perlegenti
patebit.
Artificio autem tali v ſus ſum, quale ad pro-
poſitas
quæſtiones ab ſoluendas Algebratici adhibere ſolent;
qui
quidem
numerorum radices, quamuis ineffabiles, ſurdas, ac igno-
tas
, nihilominus ſimul aggregantes, ſubtrahentes, multiplican-
tes
, ac diuidentes, dummodo propoſitę rei exoptatam ſibi notitiã
enucleare
valeant, ſua ſatis obyſſe munera ſibi perſuadent, Non
aliter
ipſe ergo indiuiſibilium ſine linearum, liue planorum con-
gerie
(ijſdem vt in lib.
2. explicatur aſſumptis) licet quoad eo-
rundem
numerum innominabili, ſurda, ac ignota, quoad ma-
gnitudinem
tamen conſpicuis limitibus clauſa, ad continuorum
inueſtigandam
menſuram vſus ſum, vt legenti in proceſſu ope-
ris
apparebit.
Propoſitum mihi eſt autem ò Geometra in his ſe-
ptem
libris quamplurium tam planarum, quam ſolidarum figu-
rarum
dimenſionem adinuenire, quarum aliquæ etiam ab alijs,
ac
præcipuè ab Euclide, &
Archimede pertractatę fuerunt, reli-
qua
verò nemini, quod ſciam bucuſq;
attentatæ; vno tamem ex-
cepto
Keplero, quioccaſionę Dolij Auſtriaci per virgam menſo-
riam
dimetiendi, poſtquam in ſua Stereometria Archimedea
11_Kepleri_
_Storcome_

_tria
Dolio_
_rum
._
ſummariè ipſius Archimedis adinuenta ſibi opportuna recenſuit,
nouis
aliquando, qualeſcumq;
ſint, adiectis rationibus, tandem
cam
partem ſuperaddidit, quam Stereometria Archimedeæ ſup-
plementum
nuncupauit, in qua multiplicem Sectionum conica-
rum
, Circuli nempè, Parabolæ, Hyperbolæ, &
Ellipſis, necnon ea-
rundem
portionum circa diu erſos axes reuolutionem contempla-
tus
, ſolida numero octuaginta ſeptem, præter quinque Archime-
dea
, Sphæram ſcilicet, Conoides parabolicum, Conoides hyperbo-
licum
, Sphæroides oblongum, &
prolatum Geometris perquam
eleganti
præconio promulgauit.
Cum ergo iam expoſitam me-
tiendarum
figurarum nouam, ac, ſi dicere fas ſit, valde compen-
dioſam
methodum adinueniſſem, fæliciter mecum actum eſſe exi-
ſtimaui
, vt hæc ſolida, præter illa Archimedea, mihi ſuppedita-
rentur
, circa quæ illius vim ac energiam, experiri liceret.
Ne
quis
tamen putet me omnium dictorum ſolidorum dimenſionem
fuiſſe
conſequutum, ſicuti neq;
Keplero contingere potuit, niſi
paucorum
, nec ſatis fęliciter, vt prædictam Stereometriam,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index