Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota
page |< < (87) of 569 > >|
10787LIBERI.
THEOREMA XLII. PROPOS. XLV.
SI ſphæroides, vel conoides parabolicum, ſeu hyperboli-
cum ſecentur quomodocumq;
planis parallelis ad axem
rectis, ſiue inclinatis, communes ſectiones ſimiles erunt, &

diametri eiuſdem rationis erunt omnes in eadem figura per
axem tranſeunte, rectè eaſdem ſecante.
Hæc colliguntur in Coroll. 2. Prop. 15. lib. Arch. de Conoidibus,
&
Sphæroidibus, & ibidem etiam à Federico Commandino in ſuis in
Arch.
Comment. demonſtrantur. Hęc verò circa ipſas ſectionum fi-
guras verificari pariter manifeſtum eſt, hoc autem dico, vtor enim
ijſdem ſectionum nominibus tamquam figuras ſub ipſis comprehen-
fas ſignificantibus.
THEOREMA XLIII. PROPOS. XLVI.
EXpoſitis prædictis coni ſectionibus, circulo nempè, El-
lipſi, Parabola, &
Hyperbola, ſi, quę ad earundem axes
ordinatim applicantur, diametri eſſe intelligantur circulo-
rum ab ipſis deſcriptorum, qui ſint erecti pianis ipſarum figu-
rarum, periphærię deſcriptorum circulorum in ſectione, quę
eſt circulus, erunt omnes in ſuperficie ſphęrę, in Ellipſi verò
in ſuperficie ſphæroidis, in Parab.
in ſuperficie conoidis pa-
rabolici, &
in Hyperbola in ſuperficie conoidis Hyperbolici.
Sint prædictę ſectiones figurę
60[Figure 60] ſcilicet, ipſæ, ABCD, earum
axes, AC, vna ex ordinatim ad
axim applicatis, BD, quæ in-
telligatur eſſe diameter ab ea
deſcripti circuli, BNDE.
Di-
co circumferentiam, BNDE,
eſſe in dicta ſuperficie.
Intelli-
gantur dictę figuræ reuolui circa
ſuos axes, vt ex circulo fiat ſphę-
ra, ex ellipſi ſphæroides, ex pa-
rabola conoides parabolicum,
&
ex hyperbola hyperbolicum,
ſecentur autem planis ad axem
rectis, eundem axem ſecantibus in eodem puncto, in quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index