Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

List of thumbnails

< >
71
71 (51)
72
72 (52)
73
73 (53)
74
74 (54)
75
75 (55)
76
76 (56)
77
77 (57)
78
78 (58)
79
79 (59)
80
80 (60)
< >
page |< < (52) of 569 > >|
7252GEOMETRIÆ
COROLLARIVM.
_Q_Via verò oppoſitæ tangentes, AH, DF, MN, RQ, ductæ ſunt
vtcumque, angulos tamen æquales ad eandem partem cum homo-
logis lateribus continentes, ideò quaſcumq;
duxerimus oppoſitas
tangentes in figuris rectilineis ſimilibus iuxta Euclidem, dummodo fa-
ciant angulos æquales ad eandem partem cum lateribus homologis, ea-
ſdem eſſe regulas homologarum ſimilium figurarum poterit probari.
THEOREMA XXV. PROPOS. XXVIII.
POſita infraſcripta definitione ſimilium portionum ſectio-
num coni, illi adiuncti, quod infra dicetur, ſequitur
pro ipſis etiam mea definitio generalis ſimilium planarum fi-
gurarum.
Hoc autem dico pro ſpatijs ſub ipſis ſectionibus,
&
rectis lineis contentis, non autem pro ipſis tanquam lineis,
licet crediderim Apolloniũ ipſarum ſimilium ſectionum tan-
quam linearum, non autem figurarum, quę fiunt ab ipſis, ſi-
militudinem attendiſſe, ego verò ipſam recipio tanquam ip-
ſarum figurarum ſimilitudini congruam, dum illi adiungitur,
quod in ipſa Propoſ.
explicatur.
DEFINITIO.
SImiles portiones ſectionum coni ſunt, in quarum ſingulis ductis
lineis baſi parallelis numero æqualibus, ſunt ipſæ parallelæ, &

baſes ad abſciſſas diametrorum partes ſumptas à verticibus, in ijſdem
rationibus, tumabſciſſæ ipſæ ad abſciſſas:
Apollonius lib. 6. Coni-
corum, vt refert Eutocius.
Sint ſimiles portiones ſectionum coni, DAF, QRK, in baſibus,
DF, QK, quarum diametri ſint ipſæ, AE, RG, ſecentur autem
ſimiliter ipſæ diametri in punctis, N, O;
V, X; & ſit, D F, ad, E
A, vt, Q K, ad, G R, &
, C H, ad, O A, vt, T L, ad, X R, & , P
M, ad, N A, vt, S P, ad, V R;
has igitur Apollonius in ſupradicta
definitione ſimiles vocat, mihi autem hoc opus eſt illi adiungere.
ſ.
quod anguli baſibus, & diametris, ad eandem partem contenti ſint
æquales, vt angulus, A E D, ipſi, R G Q, ſi.
u. hoc non ponatur
poſſet contingere eſſe baſes, D F, Q K, æquales, &
ipſas, A E, R
G, in quo caſu tot figuras ſimiles, &
æquales, ex. gr. ipſi, A D

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index