Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39 1
40 2
41 3
42 4
43 5
44 6
45 7
46 8
47 9
48 10
49 11
50 12
< >
page |< < of 458 > >|
25PRÆFATIO. Nihilo tamen minùs Magni Principis, Magni Filij, Magni Ne-
potes aut ab incœptis deſtiterunt, aut generoſiſſimi animi du-
dum conceptum ſtudium remiſerunt.
Quamobrem ante bien-
nium ſcriptis à Sereniſſimo Principe Leopoldo literis officij ple-
nis, &
humanitate, tam proprio, quàm Magni Ferdinandi
II.
fratris nomine, impoſita mihi fuit hæc prouincia optatæ diu,
&
penè deſperatæ verſionis. Quo ſanè, vt ingenuè fatear, ni-
hil iucundius, nihil carius, nihil antiquius accidere mihi po-
terat;
quòd hac data occaſione, aliquam grati animi ſignifica-
tionem exhibere me poſſe putabam Sereniſſimo illi Principi,
cuius ampliſſima in me beneficia ſum expertus.
Memini profe-
ctò, nec ex animo meo excidet, imo clauo fixum trabali ma-
net, quanta in me contulit Magnus Ferdinandus Secundus or-
namenta, quanta in me vſus eſt liberalitate, &
beneficentia,
non tantùm dum fortuna mihi arridebat, non ſolùm dum res
ſuccedebant proſperè, non modò dum ad illum ab Amiro Fa-
chraddino miſſus ſingulari felicitate fiuebar, ſed etiam in nau-
fragio, &
iactura illa barbarica, in Carrellina coniuratione,
&
proditione, in aduerſiſſima fortuna. Sed hæc omnia magis
à me exprimi poſſunt profundiſſimo ſilentio, quàm verborum,
copia, aut oratione altius exaggerata.
Verùm enim verò dum
arbitrabar, mirificam nactum me eſſe opportunitatem gratifi-
candi Principi de me optimè merito, &
exhibendi aliquod gra-
ti animi ſignum, penè concepta excidi ſpe.
Nam aperto Apol-
lonij Codice, &
coniectis in eum oculis duæ primo ferè intuitu
ſeſe mihi obtulerunt difficultates, quas à me neque ſuperari,
neque vinci poſſe prorsùs exiſtimaui.
Hinc ſummus, & abſtru-
ſus pudor, hinc plurimus ſudor ingenuè omnia fateor.
Et eò
magis intimis animi ſenſibus angebar, quod ea verſio non in
ſeceſſu aliquo fiebat, &
remotis arbitris, vbi aciem mentis ab-
ducere, difficultates commodè expendere, animoque intento,
&
libero luſtrare quæ in rem eſſent, ac per otium poſſem, ſed
præſentibus grauiſſimis viris, &
quidem, ex tempore, & nulla
data præmeditandi facultate, interpretationem facere compel-
lebar.
Ea fortè illorũ præclariſſimorũ virorũ de me erat opinio,
&
exiſtimatio, quàm tamen parum abfuit, quin penitus perdi-
diſſem, cùm vix, &
ne vix quidem ſcripturam illam legere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index