Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 599 > >|
GEORGII AGRICO-
LAE DE RE METALLICA
LIBER PRIMVS.
Mvlti habent hanc opinionem, rem metallicam
fortuitum quiddam eſſe, & ſordidum opus, atque
omnino eiuſmodi negotium quod non tam artis
indigeat quàm laboris.
Sed mihi, cum ſingulas
eius partes animo, & cogitatione percurro, res
uidetur longe aliter ſe habere.
Siquidem me-
tallicus ſit oportet ſuæ artis peritiſsimus, ut pri
mo ſciat, qui mons, qui collis, quæue ualleſtris
aut campeſtris poſitio utiliter fodi poſsit, aut re-
cuſet foſsionem.
Deinde uenæ, fibræ, commiſſuræque ſaxorum ipſi pate-
ant.
Mox pernoſcat multiplices uariaſque ſpecies terrarum, ſuccorum, gem-
marum, lapidum, marmorum, ſaxorum, metallorum, miſtorum: tum habe-
at cognitam omnem omnis operis ſub terra faciendi rationem.
Nota de-
nique ipſi ſint artificia materiæ experiendæ, & parandæ ad excoctionem,
quæ etiam ipſa eſt admodum diuerſa.
Nam aliam exigit aurum & argentum,
aliam æs, aliam argentum uiuum, aliam ferrum, aliam plumbum, & in eo ipſo
diſsimilem candidum ac cinereum uel nigrum.
Quamuis autem ars ſuccos
liquidos coquendi ad ſpiſsitudinem eſſe ſecreta à metallica poſsit uideri,
tamen quia ijdem ſucci effodiuntur etiam in terra denſati, aut excoquun-
tur ex quibuſdam terrarum lapidúmue generibus, quæ metallici effodiunt,
& quorum quædam metallis non carent, ab ea ſeparari non debet, quæ
excoctio iterum non eſt ſimplex, etenim alia eſt ſalis, alia nitri, alia aluminis,
alia atramenti ſutorij, alia ſulfuris, alia bituminis.
Metallicus præterea ſit
oportet multarum artium & diſciplinarum non ignarus: Primo Philoſo-
phiæ, ut ſubterraneorum ortus & cauſas, naturasque noſcat: Nam ad fodien-
das uenas faciliore & commodiore uia perueniet, & ex effoſis uberiores ca-
piet fructus.
Secundo Medicinæ, ut foſſoribus & alijs operarijs proui-
dere poſsit, ne in morbos, quibus præ cæteris urgentur, incidant: aut ſi
inciderint, uel ipſe eis curationes adhibere, uel ut medici adhibeant cura-
re.
Tertio Aſtronomiæ, ut cognoſcat cœli partes, atque ex eis uenarum ex-
tenſiones iudicet.
Quarto Menſurarum diſciplinæ, ut et metiri queat, quàm
alte fodiendus ſit puteus, ut pertineat ad cuniculum uſque qui eò agitur, &
certos cuique fodinæ, præſertim in profundo, conſtituere fines terminosque.

Tum numerorum diſciplinæ ſit intelligens, ut ſumptus, qui in machinas &
foſsiones habendi ſunt, ad calculos reuocare poſsit.
Deinde Architectu-
ræ, ut diuerſas machinas ſubſtructioneſque ipſe fabricari, uel magis fabri-
candi rationem alijs explicare queat.
Poſtea Picturæ, ut machinarum ex-
empla deformare poſsit.
Poſtremo Iuris, maxime metallici ſit peritus, ut
& alteri nihil ſurripiat, & ſibi petat non iniquum, munuſque alijs de iure re-
ſpondendi ſuſtineat.
Itaque neceſſe eſt ut is, cui placent certæ rationes &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index