Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 599 > >|
præcepta rei metallicæ hos aliosque noſtros libros ſtudioſe diligenterque le
gat, aut de quaque re conſulat experientes metallicos, ſed paucos inueni-
et gnaros totius artis.
Etenim plerunque alius fodiendi rationem tenet: alius
percepit ſcientiam lauandi, alius arte excoquendi confidit: alius diſcipli-
nam terræ metiendæ occultat: alius artificioſe fabricatur machinas: alius
denique iuris metallici peritus eſt.
At nos ut inueniendorum & conficiendo-
rum
metallorum ſcientiam non perfecerimus, hominibus certè ſtudioſis
ad eam percipiendam magnum afferemus adiumentum.
Verum accedamus
ad inſtitutam rationem.
Cvm ſemper fuerit inter homines ſumma de metallis diſſenſio, quod
alij eis præconium tribuerent, alij ea grauiter uituperarent, uiſum mihi
eſt, antequam metallica præcepta tradam, ueritatis inueſtigandæ cauſa
rem ipſam diligenter expendere.
Ordiar autem ab utilitatis quæſtione,
quæ duplex eſt, aut enim quæritur, utilis nec ne ſit ars metallica his qui
uerſantur in eius ſtudio: aut reliquis hominibus utilis ne ſit, an inutilis.

Qui metallicam cenſent inutilem eſſe his, qui ſuum ſtudium in ipſa collo-
cant, aiunt primo uix centeſimum quemque fodientem metalla, uel id genus
alia, fructus ex ea re capere.
Sed metallicos, quia omnes ſuas opes certas
& bene conſtitutas committunt dubiæ & lubricæ fortunæ, plerunque ſpe
falli, ſumptibusque & iacturis exhauſtos amariſsimam tandem uitam, & mi-
ſerrimam degere.
Verum iſti non uident quantum diſtet doctus & uſu pe-
ritus metallicus ab artis ignaro atque imperito, hic ſine ullo delectu & diſ-
crimine fodit uenas, ille eas experitur atque tentat: Sed quia inuenit uel ni-
mis anguſtas & duras, uellaxas & putres, ex eo colligit ipſas utiliter fodi
non poſſe: itaque fodit ſelectas tantum: quid igitur mirum?
rerum metalli-
carum
imperitum damnum facere?
peritum uero fructus ex foſsione cape-
re uberrimos?
Contingit idem agricolis. Nam qui terram arant, ſiccam pa
riter & denſam & macram, eique mandant ſemina, tantam non faciunt meſ-
ſem, quantam hi qui ſolum pingue ac putre colunt, & in eo faciunt ſemen-
tem
.
Cum autem multo plures metallici ſint artis imperiti quàm periti, fit
ut metallorum foſsio perpaucis emolumento ſit, detrimentum afferat mul-
tis.
Siquidem uulgus metallicorum, quod eſt cognitionis uenarum rude ig
narumque, non raro & operam & oleum perdit.
Id enim magna ex parte ſo-
let accurrere ad metalla, cum uel propter magnum & graue æs alienum, quo
ſe obſtrinxit, mercaturam depoſuerit, uel laboris commutandi gratia relique-
rit falcem & aratrum.
Quamobrem ſi quando incidit in uenas metallorum
aliorúmue foſsilium fœcundas, id bona magis fortuna accidit, quàm ali-
qua ſubtili animaduerſione.
Quod autem metallica multos auxerit diui-
tijs ex hiſtorijs intelligimus, etenim inter ſcriptores antiquos conſtat ali-
quot reſ pub.
florentes, nonnullos reges, plurimos homines priuatos ex
metallis eorúmue ramentis diuites eſſe factos.
Quam rem multis claris &
illuſtribus exemplis uſus, in primo libro De ueteribus & nouis metallis
inſcripto dilataui atque explicaui, ex quibus exemplis apparet metallicam
ſuis cultoribus eſſe utiliſsimam.
Dein de ijdem reprehenſores dicunt me-
tallicæ quæſtum minime eſſe ſtabilem, magniſque laudibus efferunt agricul­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index