ni quidem ſunt, non tamen optimi, quod is etiam cinis non careat minu-
tis lapillis & arenulis. Verum ut optimi catilli fieri poſſint, à cinere omne pur
gamentum auferatur: quod duplex eſt, alterum leue, cuiuſmodi ſunt carbun-
culi & pinguitudines, atque res aliæ aquis innatantes: alterum graue, quales
ſunt lapilli, arenulæ, & ſi quæ aliæ res reſident in fundo uaſculi. Itaque primo
aqua infundatur in cinerem & leue purgamentum auferatur. Deinde cinis
agitetur manibus, ut bene cum aqua miſceatur: quæ turbida & impura infun-
datur in alterum uaſculum: quo modo remanent in priori uaſculo lapilli &
arenulæ, ac ſi quid aliud fuerit graue quæ reijciuntur. Poſtquam uerò cinis
omnis in hoc altero uaſculo reſederit, quod ex aqua cognoſcitur ſi pura fa-
cta guſtatum non commoueat lixiuij ſapore, tunc aqua effundatur: cinis au-
tem, qui remanſit in uaſculo in ſole aut fornace ſiccetur: atque is aptus eſt ad
catillos: maximè ſi fuerit faginus, aut ex alijs lignis, cui accretiones annuæ te
nues ſunt. Qui uerò ex uitio ſarmentis & lignis, quibus accretiones annuæ
ſunt craſſæ, factus fuerit, tam bonus non eſt: etenim catilli ex eo formati, quod
ſatis ſicci non ſint, in igni diuidi & diſrumpi ſolent ac abſorbere metalla. Quo-
circa ſi faginus aut eius ſimilis non fuerit, in promptu globulos ex tali cine-
re, qui modo iam dicto fuerit purgatus, artifices faciunt, eosque in fornace pi
ſtoris uel figuli ponunt, ut igneſcant. Ignis eum quicquid pingue fuerit & hu-
midum conſumit, atque tandem ex ipſis catillos formant. Omnis aut cinis quo ue-
tuſtior, eo melior eſt: ſiccitatem nanque ſummam ipſi eſſe neceſſe eſt: qua de cau-
ſa cinis qui fit ex oſſib. combuſtis, præcipuè uerò ex capitis animantium oſſibus,
etiam idoneus eſt ad catillos: tum qui fit ex cornib. ceruorum, & ex ſpinis piſcium.
Poſtremò aliqui capiunt cinerem, qui fit ex ſcobe corij combuſta: nam coriarij &
alutarij corium, à pilis purgatum radunt & diſcobinant. Nonnulli uerò malunt
uti compoſitionibus, quarum hæc laudatur, quæ habet cineris ex oſſibus ani-
mantium uel ex ſpinis piſcium partem unam & dimidiam: cineris fagini par-
tem unam, cineris ſcobis corij combuſtæ partem dimidiam: ex hac enim mi
ſtura fiunt boni catilli, ſed multò meliores conficiuntur ex paribus portio-
nibus cineris ſcobis corij combuſtæ, cineris oſſium capitis ouilli uel uituli-
ni, cineris cornu ceruini: at omnium optimi formantur ex ſolius cornu cer-
uini uſti puluere: nam is propter uehementem ſiccitatem metalla minime
combibit. Veruntamen noſtrates metallici plerunque eos efficiunt ex cinere
fagino: quem modo iam dicto paratum primò conſpergunt zytho uel aqua,
ut cohærere poſſit, & in mortariolo tundunt. Deinde cineribus, qui ſunt ex
caluarijs quadrupedum, aut ex piſcium ſpinis, inſperſis iterum tundunt: quo
autem magis tunduntur, eo meliores fiunt. Quidam uerò lateres terunt, &
eum puluerem cribratum inſpergunt cineri fagino: nam iſtiuſmodi pulue-
res non ſinunt molybdænam corrodentem catillos, aurum uel argentum ſor
bere. Alij ut idem caueant catillos formatos oui albumine humectant, & ite-
rum in ſole ſiccatos tundunt, maximè ſi uenam uel æs, quod ferrum in ſe con
tinet, uoluerint explorare. Nonnulli autem lacte bouino iterum atque iterum
madefaciunt cineres, eosque exiccant, & in mortariolo tundunt, atque format
catillos. At in officinis, in quibus argentum ab ære ſecernitur, ex cineris cati
ni ſecundæ fornacis, qui admodum ſiccus eſt, duabus partibus et una oſſium