Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
Hæc præterea premunt argumenta, metallorum foſsionibus agri uaſtan
tur
, quo circa quondam Italiæ cautum eſt lege, ne quis metallorum cauſa ter
ram foderet, & agros illos uberrimos, ac uineta oliuetaque corrumperet, ſyl-
& nemora ſucciduntur, nam lignis infinitis opus eſt ad ſubſtructiones,
ad machinas, ad metalla excoquenda.
Syluis autem & nemoribus ſucciſis
exterminantur uolucres & beſtiæ, quarum pleræque homini cibus ſunt lau-
tus & ſuauis.
Venæ metallicæ lauantur, quæ lotura, quia uenenis inficit
riuos & fluuios, piſces aut necat, aut ex eis abigit.
Cum igitur incolæ re-
gionum propter agrorum, ſyluarum, nemorum, riuorum, fluminum uaſti-
tatem incurrant in magnam difficultatem rerum, quæ ſuppeditant ad ui-
ctum, parandarum: propter lignorum inopiam maiorem impenſam faciant
in ædificia extruenda, palàm ante oculos omnium eſt, plus in foſsione detri
menti eſſe, quàm in metallis emolumenti, quæ foſsione pariuntur.
Deinde
exemplis acriter pugnantes, contra metalla clamant, præſtantiſsimum quen-
que uirum uirtutibus contentum ea neglexiſſe: laudantque Biantem pro-
pterea quod iſta ludibria fortunæ ne ſua quidem putauerit, eius enim pa-
triam
Prienem cum cepiſſent hoſtes, & ſui ciues onuſti rebus precioſis de-
diſſent ſeſe in fugam, interrogatus à quodam cur nihil de ſuis bonis ſecum
efferret, reſpondit: omnia mea mecum porto.
Et Socrates inquiunt acce
pit uiginti minas ad ſe miſſas ab Ariſtippo grato diſcipulo, ſed eas Dei
iuſſu aſpernatus eidem remiſit.
Ariſtippus autem in hac re ſecutus præ-
ceptorem aurum ſpreuit, ac pro nihilo putauit.
Cum enim iter faceret u-
cum ſeruis, & ij præ auri pondere tardius irent, iuſsit eos tantum ipſi­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index