Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
Clauos trabaleis, & cuneos manu
Vtuero magis odium concitent in hoc metallum, non ſilent de plum-
batis & globulis paruarum bombardarum ex eo factis, & læſionis necisque
cauſam in ipſum conferunt.
Itaque cum natura in profundo terræ metalla pe
nitus abſtruſerit, ad uſus uitæ non ſint neceſſaria, ſpreta ſunt ab optimo
quo que uiro & repudiata, effodienda non ſunt, & cum effoſſa ſemper mul
torum & magnorum malorum cauſa extiterint: ſequitur ipſam etiam ar-
tem metallicam hominum generi utilem non eſſe, ſed noxiam exitioſamque.

Iſtis autem tragœdijs uiri boni complures ita perturbantur, ut odium acer
biſsimum in metalla concipiant, eaque prorſus non gigni uelint, aut genita
à nemine omnium effodi.
Sed quo magis ſingularem illorum integrita-
tem & innocentiam bonitatemque laudo, maiori curæ mihi erit, ut om-
nis error ex eorum animis extirpetur, ac funditus tollatur, utque aperiatur
ſententia uera, & humano generi perutilis.
Primum qui metalla accuſant
& ea uſu abdicant, non uident ſe Deum ipſum accuſare, & ſcelerum dam-
nare, ut quem res quaſdam fruſtra ac ſine cauſa condidiſſe autument, &
malorum autorem eſſe putent, quæ ſanè ſententia pijs hominibus & peri
tis uiris digna non eſt.
Deinde, metalla certè terra non recondit in profun-
do, propterea quod ea ab hominibus fodi non uelit, ſed quia prouida ſo
lersque natura ſuum cuique rei locum dedit, ea gignit in uenis et fibris commiſſu
risque
ſaxorum, tanquam in uaſis proprijs, & materiæ receptaculis: etenim
in reliquis elementis aut gigni non poſſunt, quòd ipſis materia deſit, aut
genita in aere, id quod perraro euenit, non reperiunt locum conſiſtendi,
ſed ſua ui ſuoque pondere deorſum in terram feruntur.
Cum igitur metal-
la ſedem propriam et ſtabilem habeant in uiſceribus terræ, quis non uidet
iſtos, id quod uolunt probabili argumentatione non concludere?
Sed di-
cunt: quanquam metalla ſunt in terra, ut in proprio ſui ortus loco locata,
quia tamen incluſa & abdita latent in occulto, non ſunt eruenda.
Ego au-
tem iſtis reprehenſoribus nimium moleſtis pro metallis piſces regeram,
quos occultos & latentes in aquis, marinis etiam, capimus, cum multo
magis alienum ſit ab hominis terreni animalis uita maris interiora, quàm
terræ uiſcera ſcrutari.
Siquidem ut aues ad liberè uolitandum per aerem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index