Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1poſteriore intus ad altitudinem pedis unius & ſemiſſis infigitur lamina fer­
rea
longa & lata pedes tres, ac foraminum, per quæ lapilli, maiores quam erui
ſemina
, penetrare & decidere poſſint, pleniſſima.
Capſæ autem ſubijcitur ca
nalis
, ex una arbore cauatus, longus circiter pedes quatuor & uiginti, altus
& latus dodrantem: quem plerunque tres tabellæ, in eum impoſitæ, interual­
lis
diſtinguunt: quarum alia altior eſt: ſed turbidas ex ipſo defluentes, rurſus
excipit
lacus.
At materia metallica interdum ſub terræ cute altius reperiri non
ſolet
, interdum uerò tam alte, ut & cuniculos agere & puteos fodere neceſſe
ſit
: ea ciſijs ad capſam aduehitur: cùm iam lauaturi ſunt, canaliculum collo­
cant
: per quem tantum aquæ, quantum ad loturam ſatis eſt, in laminam fer­
ream
influit: in quam mox adoleſcens materiam metallicam batillo ferreo
conijcit
: ac maſſulas eodem huc & illuc agitans diſſipat: tum aqua & arena
per
laminæ foramina penetrantes decidunt in capſam.
Quod uerò craſſum
eſt
, in lamina reſtat: id eodem batillo in ciſium inijcit.
Interea alter adoleſcens
minor
natu arenam ſub lamina rutro ligneo, ferè tam lato quàm capſa eſt, cre­
bro
trudit, & in ſupremam capſam pellit: quod leue eſt aqua defert in ſubie­
ctum
canalem: quanquam paucos etiam lapillos nigros: hunc laborem ado­
leſcentes
continenter ſuſtinent, quoad quatuor ciſia, uel, ſi materia diues la­
pillorum
nigrorum fuerit, tria rebus craſſis & inanibus repleuerint: quæ de­
uehunt
& proijciunt: tum præſes laboris aſſere, in quo ante laminam ſito
doleſcens
ſtabat, ſublato arenam cum lapillis permiſtam crebro ſurſum &
deorſum
rutro trudit, & eodem arenam, quæ, quod leuior ſit quàm lapilli,
ſuperiorem
locum tenet, de eis detrahit ut appareant: quos rutro in priorem
capſæ
partem tractos batillo euertit, ut etiam tunc, quod leue eſt, defluere
poſſit
.
Mox omnes coaceruatos ex capſa eijcit & aufert. Hæc dum præſes
agit
, alter adoleſcens interea arenam cum lapillis nigris miſtam, quæ ex capſa
defluens
in canali reſedit, rutro ferreo agitat, & retro ad ſupremam canalis
partem
trudit: quæ, quod plurimos lapillos nigros in ſe contineat, rurſus
in
laminam coniecta lauatur: at ea quæ in infima canalis parte reſedit, ſepara
tim
eiecta cumulatur, & in canali deuexo lauatur: quæ uerò in lacu, in area
linteis
extenſis contecta.
Omnis hic labor fructuoſus æſtiuis diebus ſæpius,
nempe
decies aut undecies iteratur.
Sed lapilli nigri, quos præſes ex capſa
eijcit
, deinde in cribro anguſto auantur, poſtremò in lacuſculo, ubi tandem
omnis
arena ab eis ſeparatur.
Quinetiam omnibus his rationibus materiæ
miſtæ
cum ramentis aliorum metallorum, ſiue ea fuerint à uenis & fibris ab
repta
, ſiue in uenis dilatatis ad riuos & fluuios orta, lauari poſſunt.
Capſa A. Lamina B. Canalis C. Tabellæ D.
L
acus E. Canaliculus F. Batillum G. Raſtrum H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index