Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 599 > >|
Nec igitur mirum ſi metallici non memores huius præcepti quod dedit
Agathocles
rex, fortunam repentinam reuerenter eſſe habendam, ijſdem de
cauſis
in egeſtatem incidunt.
Præſertim uero cum mediocribus diuitijs conten­
ti
eſſe non poſſunt: tum enim non raro quas congeſſerunt ex metallis, in alia
metalla
inſumunt.
Verum non regulus aut magiſtratus pellit dominos poſ
ſeſsione
, ſed tyrannus, qui homines ſubditos non bonis modo honeſte par
tis
, ſed etiam uita crudeliſsime priuat.
Attamen cum ſolitus ſum inquire­
re
in eas querelas, quas iſti apud uulgus habent de talibus iniurijs, ſemper
reperio
male audientibus cauſam iuſtiſsimam eſſe cur iſtos depellant de fodi
nis
, male dicentibus nullam cur de illis conquerantur.
Etenim quod non de
derunt
ſymbola ius poſſeſsionis amiſerunt, uel à magiſtratu ex alieno metal­
lo
ſunt pulſi.
Nam improbi quidam homines uenulas, proximas uenis af­
fluentibus
aliquo metallo, fodientes in alienam poſſeſsionem inuadunt.
Itaque
eos
iniuriarum accuſatos magiſtratus expellit atque exturbat ex fodinis.
Iſti igi
tur
plerum que graues de eo rumores ſpargunt in uulgus.
At aliter cum quæ­
dam
, ut ſolet, inter uicinos controuerſia eſt orta, ipſam arbitri à magiſtratu
dati
dirimunt: aut de ea iudices conſtituti cognoſcunt & iudicant: controuer
ſia
ergo dirempta, quia utriuſque partis conſenſio in ea re extitit, neutra debet
de
iniurijs conqueri: iudicata, quia ſecundum leges metallicas ſententia lata
eſt
, altera inferior iure non poteſt.
Sed ut non magnopere pugnem de hac
re
interdum unum aliquem præfectum fodinæ maiorem exigere collectam à
dominis
, quàm neceſsitas poſtulat.
Quinetiam ut concedam aliquem fodi­
præſidem uenam, qua parte abundat metallis, oblinere luto, aut ſtru­
ctura
tegere, num unius aut alterius improbitas plurimis bonis uiris notam
fraudis
inurere poteſt?
quid ſenatu ſanctius & integrius ſolet eſſe in repu­
blica
?
nonnulli tamen in peculatu deprehenſi pœnas dederunt. Num iccir
co
honeſtiſsimus ordo bonam famam exiſtimationenque amittet?
Sed certe præ­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index