Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 599 > >|
1fectis fodinarum non licet ſymbola dominis indicere ſine ſcitu permiſſuque
magiſtri metallicorum & duumuirûm iuratorum.
Quare eiuſmodi dolos ad­
hibere
non poſſunt.
Præſides autem fodinarum ſi fraudis conuicti fuerint, cæ­
duntur
uirgis: ſin furti, ſuſpenduntur.
Fraudolentos autem eſſe aliquos par
tium
uenditores & emptores clamant: concedimus.
Sed num fallere poſſunt
alium
quàm hominem ſtolidum, negligentem, imperitum rerum metallica­
rum
?
uir ſane prudens, impiger, gnarus huius artis, ſi fides uenditoris uel em
ptoris
ipſi in dubium uenit, mox ſe confert in fodinam, ut uenam tantopere
laudatam
aut uituperatam ſubijciat ſub aſpectum, & conſideret ſibi emendæ
uel
uendendæ ſint partes nec ne.
Sed dicant, ut is ſibi à dolis cauere poſſit, ſim
plex
tamen & qui ſe præbet credulum, decipitur.
At non raro uidemus, eum
qui
hoc modo alium circumuenire uolebat, ſeipſum decipere, & merito omni
bus
ludibrio eſſe.
Nam plerumque tam qui ſtudet alium fallere, quàm qui falli
uidetur
, rei metallicæ eſt ignarus.
Itaque cum uena præter opinionem fraudato
ris
metallis abundauerit, tum is qui putabatur deceptus eſſe lucrum facit, qui
decepiſſe
damnum.
Veruntamen ipſi metallici raro uendunt emúntue par
tes
, ſed frequenter iurati uenditores, qui eas uenales tanti emunt uel uendunt,
quanti
emere uel uendere fuerint iuſsi.
Cum igitur magiſtratus ex æquo &
bono
iudicet res controuerſas, bonus metallicus neminem decipiat, impro­
bus
fallere non facile poſsit, aut ſi fallat, non ferat impune, ſermo eorum qui
de
honeſtate metallicorum detrahere uolunt, nihil momenti & ponderis ha­
bet
.
Deinde metallici quæſtus nemini eſt odioſus. Quis enim non natura
maleuolus
& inuidus odium habebit in eum ad quem opes quaſi diuinitus
delatæ
ſunt?
quique hoc amplectitur genus amplificandi rem familiarem, quod
omni
caret crimine?
Sed fœnerator ſi uſuram exercet immodicam, in odia ho
minum incurrit: Sin modicam & ciuilem, ut non ſit inuidioſus, ad plebem, quod
eam
non exhauriat, ex ipſa diues admodum non efficitur.
Tum quæſtus me
tallici
non eſt ſordidus.
Quî enim talis eſſe poteſt, tam magnus, tam copio­
ſus
, tam pius?
Turpe uero & illiberale eſt lucrum mercatoris, cum uendit fu­
coſas
& fallaces merces, aut paruo emptis nimis magnum precium conſtituit,
eaque
de cauſa mercator non minori in odio quàm fœnerator eſſet apud ui­
ros
bonos, niſi haberent rationem periculorum, in quæ pro mercibus ſe infert.

Verum
qui hoc loco contumelioſe dicunt de metallica detrahendi cauſa, aiunt
quondam
facinorum & ſcelerum conuictos homines eſſe damnatos ad metal­
la
, eosque aut ſeruos venas fodiſſe: nunc uero metallicos eſſe mercenarios,
utque
reliquos opifices in ſordida arte uerſari.
Profecto ſi metallica ob hanc
cauſam
pudenda & inhoneſta ingenuo homini iudicatur, quod ſerui quon­
dam
foderint metalla, nec agricultura erit ſatis honeſta, quod mancipia agros
coluerint
, & nunc apud Turcas colant: nec architectura, quod ſerui quidam
in
ea artifices reperti ſint: neque medicina, quod non pauci medici fuerint ſer
ui
, neque plures aliæ artes ingenuæ, quod manu capti eas exercuerint.
At
gricultura
, & architectura, & medicina, nihilo minus in numero honeſtarum
artium
habentur.
Nec igitur metallica ea cauſa ipſarum à choro excludetur.
Concedamus
præterea iſtis quæſtum mercenariorum metallicorum eſſe ſor­
didum
, nos certe non intelligimus foſſores modo cæterosque operarios, ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index