Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
fectis fodinarum non licet ſymbola dominis indicere ſine ſcitu permiſſuque
magiſtri metallicorum & duumuirûm iuratorum.
Quare eiuſmodi dolos ad-
hibere non poſſunt.
Præſides autem fodinarum ſi fraudis conuicti fuerint, cæ-
duntur uirgis: ſin furti, ſuſpenduntur.
Fraudolentos autem eſſe aliquos par
tium uenditores & emptores clamant: concedimus.
Sed num fallere poſſunt
alium quàm hominem ſtolidum, negligentem, imperitum rerum metallica-
rum?
uir ſane prudens, impiger, gnarus huius artis, ſi fides uenditoris uel em
ptoris ipſi in dubium uenit, mox ſe confert in fodinam, ut uenam tantopere
laudatam aut uituperatam ſubijciat ſub aſpectum, & conſideret ſibi emendæ
uel uendendæ ſint partes nec ne.
Sed dicant, ut is ſibi à dolis cauere poſſit, ſim
plex tamen & qui ſe præbet credulum, decipitur.
At non raro uidemus, eum
qui hoc modo alium circumuenire uolebat, ſeipſum decipere, & merito omni
bus ludibrio eſſe.
Nam plerumque tam qui ſtudet alium fallere, quàm qui falli
uidetur, rei metallicæ eſt ignarus.
Itaque cum uena præter opinionem fraudato
ris metallis abundauerit, tum is qui putabatur deceptus eſſe lucrum facit, qui
decepiſſe damnum.
Veruntamen ipſi metallici raro uendunt emúntue par
tes, ſed frequenter iurati uenditores, qui eas uenales tanti emunt uel uendunt,
quanti emere uel uendere fuerint iuſsi.
Cum igitur magiſtratus ex æquo &
bono iudicet res controuerſas, bonus metallicus neminem decipiat, impro-
bus fallere non facile poſsit, aut ſi fallat, non ferat impune, ſermo eorum qui
de honeſtate metallicorum detrahere uolunt, nihil momenti & ponderis ha-
bet.
Deinde metallici quæſtus nemini eſt odioſus. Quis enim non natura
maleuolus & inuidus odium habebit in eum ad quem opes quaſi diuinitus
delatæ ſunt?
quique hoc amplectitur genus amplificandi rem familiarem, quod
omni caret crimine?
Sed fœnerator ſi uſuram exercet immodicam, in odia ho
minum incurrit: Sin modicam & ciuilem, ut non ſit inuidioſus, ad plebem, quod
eam non exhauriat, ex ipſa diues admodum non efficitur.
Tum quæſtus me
tallici non eſt ſordidus.
Quî enim talis eſſe poteſt, tam magnus, tam copio-
ſus, tam pius?
Turpe uero & illiberale eſt lucrum mercatoris, cum uendit fu-
coſas & fallaces merces, aut paruo emptis nimis magnum precium conſtituit,
eaque de cauſa mercator non minori in odio quàm fœnerator eſſet apud ui-
ros bonos, niſi haberent rationem periculorum, in quæ pro mercibus ſe infert.

Verum qui hoc loco contumelioſe dicunt de metallica detrahendi cauſa, aiunt
quondam facinorum & ſcelerum conuictos homines eſſe damnatos ad metal-
la, eosque aut ſeruos venas fodiſſe: nunc uero metallicos eſſe mercenarios,
utque reliquos opifices in ſordida arte uerſari.
Profecto ſi metallica ob hanc
cauſam pudenda & inhoneſta ingenuo homini iudicatur, quod ſerui quon-
dam
foderint metalla, nec agricultura erit ſatis honeſta, quod mancipia agros
coluerint, & nunc apud Turcas colant: nec architectura, quod ſerui quidam
in ea artifices reperti ſint: neque medicina, quod non pauci medici fuerint ſer
ui, neque plures aliæ artes ingenuæ, quod manu capti eas exercuerint.
At a-
gricultura, & architectura, & medicina, nihilo minus in numero honeſtarum
artium habentur.
Nec igitur metallica ea cauſa ipſarum à choro excludetur.
Concedamus præterea iſtis quæſtum mercenariorum metallicorum eſſe ſor-
didum, nos certe non intelligimus foſſores modo cæterosque operarios, ſed

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index