Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ius in fornace & anguſtius eſt quam tertiæ: atque præterea occultum & la­
ens
: quod mox excipit catinus, altior quàm ſolum officinæ ſeſquipedem,
ut
ad læuam inferius fieri poſſit catinus: in quem, poſtquam recrementa, quæ
fornax
occulto ore eructauit, conto uncinato ſubleuata fuerint, ex ſuperio­
re
catino, cùm iam ferè plenus fuerit, aperto miſtura auri uel argenti cum plum­
bo
, & pyrites liquefactus, ex quo ſciſſo conficiuntur panes, defluant: ſed pa
nes
fracti rurſus conijciuntur in fornacem, ut omne metallum excoqui poſ­
ſit
.
Miſtura uerò in catillos ferreos effunditur: excoctor autem, præter plum­
bum
eique cognata, utitur additamentis quæ cuique uenæ conueniunt: de qui­
bus
libro ſeptimo ſatis ſuperque dixi.
Iſta metallorum conflatura uenis, quæ
facile
igni liqueſcunt, utilis eſt, quod breui tempore excoquantur: quæ diffi
culter
, inutilis, quod longo: cùm enim additamenta liquata in fornace non re
maneant
, alteris accommodata eſſe non poteſt: hac certe ratione cadmiæ atque
recrementa
commodiſſime, quod cito liqueſcant, excoquuntur.
Sed excocto
rem
induſtrium & experientem eſſe oportet, ac in primis prouidere, ne uenæ,
cum
additamentis permiſtæ, plus quàm fornaci conueniat, in eam infundat.

Puluis
autem, ex quo huius fornacis & ſequentis focus & catini confici ſo­
lent
, plerunque fit ex paribus pulueris carbonum & terræ, uel eorundem & ci­
neris
partibus: uerùm cùm huius fornacis focus paratur, bacillum, quod ad
ſuperiorem
uſque catinum pertinet, in ipſum imponitur: & quidem altius ſi ue­
na
excoquenda facile liqueſcit: minus alte, ſi difficulter: tam aut catino quàm
foco
præparato bacillum retro tractum ex fornace eximitur, ut os pateat: per
quod
materia liquata continenter effluit in catinum: qui proximus fornaci
ſit
, ut ipſe magis caleat, miſtura fiat purior.
Quod ſi uena excoquenda non fa­
cile
liquatur, focus fornacis neque nimium decliuis fiat, ut & additamenta li­
quefacta
non defluant in catinum priuſquam uena excoquatur, & metallum
non
reſideat in cadmia, quæ eſt in lateribus fornacis: nec unquam excoctor
adeo
tundat focum ut ualde durus fiat: nec committat, ut inferior oris pars tun­
dendo
dura fiat: etenim nec ipſa expirare poteſt, nec materia liquata libere
ex
fornace effluere.
Vena præterea, quæ non facile liqueſcit, conijciatur in po
ſteriorem
ferè fornacis partem, ut diutius excoquatur: quæuis uerò in eam
partem
, uerſus quam ignis luculenter ardet: qua ratione excoctor eum, quò
uelit
, ducet.
Sed utra tandem naris lucida fuerit, ea ſignificat omnem uenam,
quæ
eſt ad fornacis latus, in quo naris illa collocatur, coniecta, eſſe excoctam.

Si
uerò uena facile liqueſcit, tantum eius, quantum capit alueus unus & al­
ter
inijciatur in priorem fornacis partem, ut ignis hinc repulſus etiam uenam
circa
nares follium ferruminatam excoquat.
Hæc autem excoquendi ratio
apud
Rhetos perantiqua eſt, apud Boemos non ita ſane uetus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index