Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 599 > >|
tum metallicæ peritos, tum eos qui impenſam faciunt in metalla. Inter quos
numerari poſſunt reges, principes, reſpub.
& in his honeſtiſsimus quiſque
ciuis.
Tum denique intelligimus præfectos metallorum, qualis fuit Thucidi-
des nobilis ille hiſtoriarum ſcriptor, quem Athenienſes præpoſuerunt Tha
ſiorum metallis.
Attamen conſumere aliquid operæ & laboris in foſsione
uenarum non eſt indecorum metallicis, maxime ſi ipſi ſumptum fecerint in me
talla.
Quemadmodum nec magnis uiris proprios agros colere. Alioqui Ro-
manus ſenatus L.
Quintium Cincinnatum operi agreſti intentum non creaſ-
ſet dictatorem: nec uiros ciuitatis primarios à uillis arceſsiſſet in curiam.
Simi
liter neque Maximilianus Cæſar noſtra ætate Conradum aſcripſiſſet in nume
rum nobilium, qui comites nominantur.
Fuit uero ille, cum in metallis Sne
bergi operas daret, egentiſsimus: quare cognomentum habebat pauperis.

Sed non multos poſt annos ex metallis Firſti, quod eſt oppidum in Lotharin
gia, diues factus, nomen ex fortuna inuenit.
Neque Vladislaus rex in cœtu
eorum, quos uocant Barones, repoſuiſſet Turſium ciuem Cracouienſem, quem
metalla eius partis regni Vngarorum, quæ quondam Dacia fuit dicta, for-
tunis locupletarunt.
Quinetiam ne metallica quidem plebs eſt uilis & ab-
iecta.
Etenim nocturnis æque ac diurnis uigilijs & operibus exercitata ha-
bet duriciam corporum immanem, facillimeque cum res poſtulat, labores &
munera militiæ ſuſtinet.
Quippe quæ conſueuit ad multam noctem uigilare,
tractare ferramenta, foſſas ducere, agere cuniculos, machinas fabricari, one
ra ferre.
Quocirca rei militaris periti, eam non modo. urbanæ plebi præfe-
runt, ſed etiam ruſticæ.
Verum ut tandem huic diſputationi finem faciam:
cum quæſtus maximi ſint fœneratoris, bellatoris, mercatoris, agricolæ, me
tallici: fœnus autem ſit odioſum, præda crudeliter capta ex fortunis plebis,
non culpa calamitoſæ, impia, quæſtus metallici honeſtate ac decore præſtet
mercatoris lucro: non minus ſit bonus quàm agricolæ, multo uberior.

Quis non intelligit metallicam inprimis eſſe honeſtam?
Certe cum
una ſit ex decem maximis rebus optimisque, pecuniam magnam bono
modo inuenire, id homo ſtudioſus & diligens rei familiaris
non alia ratione facilius quàm metallica poteſt aſſequi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index