Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1liquetur. Pòſt maſſa à recrementis purgata conijcitur in catinum, & aurum
atque
argentum à plumbo ſeparantur: aurum denique ab argento aqua illa ua­
lenti
ſecernitur.
Aut puluis, qui conſtat ex talis ramenti metallici lotura col­
lecti
& præparati libra, ſcobis æris elimatæ quadrante, pulueris ſecundi, qui
uenas
liquefacit, libris duabus, coquitur donec liqueſcat.
Miſtura refrigera­
ta
denuo in puluerem reſoluitur, torretur, lauatur: quo modo fit puluis cæ­
ruleus
: cuius & argenti & pulueris ſecundi, qui uenas liquefacit, ſingulorum
libra
, plumbi libræ tres, æris quadrans, ſimul coquuntur donec liqueſcant.

Deinde
maſſa, ut proxima, tractatur.
Aut puluis, qui fit ex talis ramenti me­
tallici
lotura collecti & præparati libra, halinitri ſelibra, ſalis quadrante co­
quitur
uſque dum liqueſcat.
Miſtura refrigerata denuo teritur in puluerem:
cuius
libra argenti liquefacti libræ quatuor combibunt.
Aut puluis, qui confi
citur
ex id genus ramenti libra, ſulfuris libra, ſalis ſeſquilibra, ſalis ex arida ui
ni
fece facti triente, æris cum ſulfure reſoluti in puluerem triente, coquitur do nec
liqueſcat
.
Poſtea plumbo recoquitur: & aurum à reliquis metallis ſeparatur.
Aut
puluis, qui habet id genus ramenti libram, ſalis libras duas, ſulfuris ſe­
libram
, ſpumæ argenti libram, coquitur & ex eo conflatur aurum.
His & ſi­
milibus
modis ramentum aurum in ſe continens, extra fornacem excoqui de­
bet
, ſi uel paucum, uel ualde diues erit.
Si uerò multum fuerit, aut pauper, in
fornace
: magis uerò uena quæ non teritur in puluerem: præſertim cùm eius
copiam
auraria ſuppeditauerint.
Sed ramentum auri particeps cum ſpuma
argenti
& molybdæna permiſtum, adiecta ferri ſquama excoquatur in for­
nace
, cuius os ad tempus clauditur, aut in prima uel ſecunda, cuius os ſemper
patet
: quo modo mox ex auro & plumbo fit miſtura, quæ in ſecundas for­
naces
inferatur.
At pyritæ uel cadmiæ, quæ aurum in ſe continet, duæ par­
tes
uſtæ conijciantur in unam non uſtam & ſimul excoquantur in tertia for
nace
, cuius os ſemper patet, fiantque ex eis panes: qui ſæpius cremati recoquan
tur
in fornace cuius os ad tempus clauditur, uel in alijs duabus, quarum os
ſemper
patet: quo modo plumbum ſorbet aurum, ſiue purum fuerit, ſiue ar
gentoſum
, ſiue æroſum: quæ miſtura etiam in ſecundas fornaces inferatur.

Pyrites
uerò, uel alia auri uena cum multa materia, quæ igni conſumpta è for
nace
euolat, permiſta excoquatur cum lapide, ex quo conflatur ferrum, ſi is
in
promptu fuerit.
Sex autem partes talis pyritæ, uel auri uenæ in puluerem
reſolutæ
& cribratæ, quatuor lapidis, ex quo ferrum conflatur, item commi­
nuti
, tres calcis aqua reſtinctæ permiſceantur, & aqua madefiant: ad quas ad
ijciantur
partes duæ & dimidia panis, qui aliquid æris in ſe continet: & re­
crementorum
pars una & dimidia: ſed tot panum fragmenta, quot alueus ca­
pit
, inijciantur in fornacem: deinde res permiſtæ & recrementa.
Cùm uerò
iam
media catini pars liquoribus, qui è fornace defluxerunt, referta fuerit,
tunc
primò recrementa detrahantur: deinde panes ex pyrite conflati: poſtre
miſtura æris, & auri, & argenti, quæ in fundo reſidet: ſed panes leniter
toſti
cum plumbo recoquantur, fiantque panes qui in alias officinas inferan­
tur
.
Miſtura uerò æris & auri ac argenti non torreatur, ſed etiam ipſa cum pa
ri
portione plumbi recoquatur: & quidem in catino: atque conficiantur panes
multo
magis quam iam dicti æris & auri diuites.
Verùm ut miſtura auri &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index