Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
argenti diuitior fiat, ad eius libras decem & octo adijciantur, uenæ crudæ li
bræ octo & quadraginta, lapidis, ex quo ferrum conflatur, libræ tres, panis
ex pyrite confecti, uel cum plumbo permiſti dodrans: & ſimul coquantur in
catino donec liqueſcant: detractis recrementis & panibus, ex pyrite confla-
tis, miſtura inferatur in alias fornaces.
Sequitur argentum, cuius puri uel præ-
ſtantiſſimi rudis effoſſæ maſſulæ non ſunt excoquendæ in primis fornaci-
bus, ſed in catillis ferreis, ut ſuo loco dicam, calfactæ, & cùm in ſecundis for-
nacibus argentum à plumbo ſeparatur in ſtannum liquefactum iniectæ, pur
gandæ: ſed eiuſdem tenuiſſimæ bracteæ, uel minutæ maſſulæ ad lapides aut
marmora aut ſaxa adhæreſcentes, item eædem maſſulæ cum terris permiſtæ,
aut non ſatis puræ, ſimul cum panibus, ex pyrite conflatis, & argenti recre-
mentis, atque lapidibus, qui facile igni liqueſcunt, ſecundi generis excoqui de-
bent in fornace, cuius os ad exiguum tempus clauditur: at glomis, qui totus
è minutis argenti puri filis conſtat, & eiuſdem rudisque uirgulæ in olla, ne e-
uolent, incluſæ, ac in eandem fornacem coniectæ unà cum reliquis argenti
uenis excoquendæ ſunt.
Quidam etiam rudis argenti maſſulas non ſatis pu
ras in ollis uel catinis triangularibus, operculatis & luto oblitis, incluſas ex-
coquunt: uerùm eas ollas in fornacem non conijciunt, ſed collocant in for-
nacula, quæ flatu uenti modicis foraminibus inſpiratur: atque hi adijciunt ad
argenti rudis partem unam ſpumæ argenti comminutæ partes tres, & totidem
molybdænæ partes, lapidis plumbarij facile liqueſcentis, partem dimidiam,
atque exiguam ſalis & ſquamæ ferri portionem.
Stannum quidem, quod in fun
do uaſis reſidet, ut aliud, in ſecundas fornaces infertur: recrementa uerò re-
coquuntur
cum cæteris argenti recrementis.
Sed ollæ uel catini, ad quos ſtan-
num aut recrementum adhæſerit, ſub pila ſubiecti tunduntur & lauantur:
atque ramentum inde collectum unà cum recrementis excoquitur: quæ ratio
argenti rudis excoquendi, ſi modicum fuerit, optima eſt: quòd ne minima qui-
dem argenti portio ex olla uel catino euolare & perire poſſit.
Sed uena plum
bi cinerei & ſtibij ac molybdæna, ſi argentum in ſe continent, cum reliquis
argenti uenis excoquantur: ſimiliter lapis plumbarius, ſi paucus fuerit, & item
pyrites.
Si uerò lapis plumbarius fuerit multus, ſiue magna, ſiue parua argen-
ti portio in eo ineſt, ſeparatim ab alijs excoquatur: quam rationem paulo poſt
explicabo: quia enim nigri plumbi, ſicut etiam æris uenæ, eis metallis plerunque
communes
ſunt cum argento, & nunc & poſtea de ipſis dicere multum refert:
pari modo pyrites, ſi multus fuerit, ſeorſum excoquatur.
Ex eius toſti tribus
partibus & crudi una, addito ramento, ſi quod lotura fuerit ex ipſo confe-
ctum, & recrementis in tertia fornace, cuius os ſemper patet, panes conflen-
tur: qui aqua reſtincti crementur: atque eorum partes plerunque quatuor cum
una pyritæ crudi parte rurſus commiſtæ, in eadem fornace recoquantur: ite-
rumque ex eis conflentur panes: ex quibus, ſi multa æris portio in eis fuerit,
crematis & recoctis ſtatim æs conficiatur: ſin exigua, crementur quidem, ſed
recoquantur cum paucis recrementis mollibus: quo ſane modo plumbum,
quod eſt in catino liquefactum, ſorbet argentum: ex materia uerò pyritæ, quæ
ſupernatat, tertio conficiuntur panes: atque ex eis crematis & recoctis æs.
Si-
militer ex cadmiæ, in qua ineſt argentum, uſtæ tribus partibus permiſtis cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index