Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1argenti diuitior fiat, ad eius libras decem & octo adijciantur, uenæ crudæ li
bræ
octo & quadraginta, lapidis, ex quo ferrum conflatur, libræ tres, panis
ex
pyrite confecti, uel cum plumbo permiſti dodrans: & ſimul coquantur in
catino
donec liqueſcant: detractis recrementis & panibus, ex pyrite confla­
tis
, miſtura inferatur in alias fornaces.
Sequitur argentum, cuius puri uel præ­
ſtantiſſimi
rudis effoſſæ maſſulæ non ſunt excoquendæ in primis fornaci­
bus
, ſed in catillis ferreis, ut ſuo loco dicam, calfactæ, & cùm in ſecundis for­
nacibus
argentum à plumbo ſeparatur in ſtannum liquefactum iniectæ, pur
gandæ
: ſed eiuſdem tenuiſſimæ bracteæ, uel minutæ maſſulæ ad lapides aut
marmora
aut ſaxa adhæreſcentes, item eædem maſſulæ cum terris permiſtæ,
aut
non ſatis puræ, ſimul cum panibus, ex pyrite conflatis, & argenti recre­
mentis
, atque lapidibus, qui facile igni liqueſcunt, ſecundi generis excoqui de­
bent
in fornace, cuius os ad exiguum tempus clauditur: at glomis, qui totus
è
minutis argenti puri filis conſtat, & eiuſdem rudisque uirgulæ in olla, ne
uolent
, incluſæ, ac in eandem fornacem coniectæ unà cum reliquis argenti
uenis
excoquendæ ſunt.
Quidam etiam rudis argenti maſſulas non ſatis pu
ras
in ollis uel catinis triangularibus, operculatis & luto oblitis, incluſas ex­
coquunt
: uerùm eas ollas in fornacem non conijciunt, ſed collocant in for­
nacula
, quæ flatu uenti modicis foraminibus inſpiratur: atque hi adijciunt ad
argenti
rudis partem unam ſpumæ argenti comminutæ partes tres, & totidem
molybdænæ
partes, lapidis plumbarij facile liqueſcentis, partem dimidiam,
atque
exiguam ſalis & ſquamæ ferri portionem.
Stannum quidem, quod in fun
do
uaſis reſidet, ut aliud, in ſecundas fornaces infertur: recrementa uerò re­
coquuntur
cum cæteris argenti recrementis.
Sed ollæ uel catini, ad quos ſtan­
num
aut recrementum adhæſerit, ſub pila ſubiecti tunduntur & lauantur:
atque
ramentum inde collectum unà cum recrementis excoquitur: quæ ratio
argenti
rudis excoquendi, ſi modicum fuerit, optima eſt: quòd ne minima qui­
dem
argenti portio ex olla uel catino euolare & perire poſſit.
Sed uena plum
bi
cinerei & ſtibij ac molybdæna, ſi argentum in ſe continent, cum reliquis
argenti
uenis excoquantur: ſimiliter lapis plumbarius, ſi paucus fuerit, & item
pyrites
.
Si uerò lapis plumbarius fuerit multus, ſiue magna, ſiue parua argen­
ti
portio in eo ineſt, ſeparatim ab alijs excoquatur: quam rationem paulo poſt
explicabo
: quia enim nigri plumbi, ſicut etiam æris uenæ, eis metallis plerunque
communes
ſunt cum argento, & nunc & poſtea de ipſis dicere multum refert:
pari
modo pyrites, ſi multus fuerit, ſeorſum excoquatur.
Ex eius toſti tribus
partibus
& crudi una, addito ramento, ſi quod lotura fuerit ex ipſo confe­
ctum
, & recrementis in tertia fornace, cuius os ſemper patet, panes conflen­
tur
: qui aqua reſtincti crementur: atque eorum partes plerunque quatuor cum
una
pyritæ crudi parte rurſus commiſtæ, in eadem fornace recoquantur: ite­
rumque
ex eis conflentur panes: ex quibus, ſi multa æris portio in eis fuerit,
crematis
& recoctis ſtatim æs conficiatur: ſin exigua, crementur quidem, ſed
recoquantur
cum paucis recrementis mollibus: quo ſane modo plumbum,
quod
eſt in catino liquefactum, ſorbet argentum: ex materia uerò pyritæ, quæ
ſupernatat
, tertio conficiuntur panes: atque ex eis crematis & recoctis æs.
Si­
militer
ex cadmiæ, in qua ineſt argentum, uſtæ tribus partibus permiſtis cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index