Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1pyritæ crudi parte una & recrementis conflentur panes: qui cremati in eadem
fornace
recoquantur: quo modo etiam plumbum, quod catinus in ſe conti­
net
, argentum combibit: quod ſtannum in ſecundas fornaces inferatur.
Ve
rùm
crudi ſilices & lapides, qui facile igni liqueſcunt, tertij generis, ac cæte­
ri
, in quibus pauca argenti portio ineſt, crudom pyritæ uel cadmiæ inſpergi de
bent
: toſti uerò, crematis pyritæ uel cadmiæ panibus: quod ſeparatim utili­
ter
excoqui non poſſint: ſimili modo terræ, quæ paucum argentum in ſe con
tinent
, ijſdem inſpergendæ ſunt.
Quod ſi pyrites & cadmia excoctorem de
fecerint
, tales lapides & terras excoquat cum ſpuma argenti, molybdæna, re­
crementis
, lapidibus qui facile igni liqueſcunt.
Sed ramentum, ſi lotura ex ar­
gento
rudi fuerit ortum, excoquatur, uel cum ſpuma argenti & molybdæ­
na
permiſsunt, & prius uſtum donec liquatum fuerit: uel aqua madefactum cum
panibus
ex pyrite & cadmia conflatis: neutro modo delabitur ex fornace,
aut
ex eadem euolat ui flatus follium & ignis agitatum.
Sin ortum fuerit ex
lapide
plumbario, toſtum cum eo excoquatur: ſi ex pyrite, cum pyrite.
At
æs
purum ſiue proprius ei color inſederit, ſiue chryſocolla uel cæruleo fue­
rit
tinctum, & rude plumbei coloris, aut fuſci, aut nigri, excoquantur in for­
nace
, cuius os uel ad exiguum tempus clauditur, uel ſemper patet: & tunc qui­
dem
in prima: in eo ſi magna argenti portio fuerit, maiorem ipſius partem
plumbum
in catinum iniectum & liquatum ſorbet, reliqua ſimul cum ære uen­
ditur
dominis officinæ, in qua argentum ab ære ſecernitur: ſin exigua, nullum
plumbum
in catinum conijcitur, quod argentum combibat, ſed id unà cum
ære
domini iam commemorati mercantur: ſi nulla, æs ſtatim perficitur.
Quod
ſi
tale æs in ſe continet aliquam rem foſſilem non facile liqueſcentem, ſiue py­
rites
fuerit, ſiue cadmia metallica foſſilis, ſiue lapis, ex quo conflatur ferrum,
ad
eam adijciatur pyrites crudus facile liqueſcens, & recrementa, atque ex eis
excoctis
conflentur panes, ex quibus toties crematis, quoties res poſtulat,
& recoctis æs conficiatur.
Attamen ſi aliqua argenti portio in panibus fue­
rit
, in quam plumbi impenſa facienda ſit, prius etiam id in catinum iniectum
& liquefactum ipſam combibat.
Æs uerò rude minus ſyncerum, quale, cùm
plerunque
ſit cinereum uel purpureum, nigricat & interdum partim cæruleum
eſt
, hoc modo apud Rhetos excoquitur in prima fornace, cuius os ſemper
patet
.
Primus excoctor (tres enim ſunt) ad tantum æs rude, quantum recipi
unt
uaſa decem & octo, quorum quodque capax eſt modiorum Romanorum
ferè
ſeptem, adijcit tantam plumbi recrementorum partem, quantam capiunt
ciſia
tria: tantam lapidis fiſſilis, quantam comprehendit ciſium unum: tantam
lapidis
facile igni liqueſcentis, quanta pendit quintam centumpondij par­
tem
: aliquam præterea particulam ramenti lotura ex diphryge & cadmia col
lecti
: quæ omnia duodecim horarum ſpacio excoquit, conficitque primarios pa
nes
pendentes ſex centumpondia: & miſturam, cuius dimidia pars ex ære et
argento
conſtat, pendentem dimidium centumpondium: atque ea infimum ca­
tini
locum occupat.
In ſingulis autem panum centumpondijs ineſt argenti ſe­
libra
, & interdum præterea ſemuncia: in dimidio miſturæ centumpondio
argenti
bes uel dodrans, qua ratione ſingulis hebdomadis, ſi operarum di­
es
ſex fuerint, efficit panum centumpondia ſex & triginta: miſturæ tria: in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index