Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1& ad ipſum gradus habeant: nam eos ad frontem propter catinos habere non
poſſunt
: quibus gradibus excoctores aſcendentes lapillos in ipſas conijci­
ant
: cuiuſque fornacis fundum nullo puluere, ex terra & carbonibus comminu
tis
facto, paretur, ſed in ipſo officinæ ſolo ſaxum arenarium non nimis durum
locetur
: & quidem paululum decliue: quod longum ſit pedes duos & do­
drantem
, latum totidem pedes, craſſum pedes duos: quanto enim craſſius fu
erit
, tanto diutius in igni durat.
Circum id quadrangula fornax alta ad pedes
octo
uel nouem futura extruatur ex latis arenarijs ſaxis uel ex iſtis uilibus,
quæ
natura de diuerſa materia compoſuit: interius undique æquabiliter luto
oblinatur
, ut pars caua ſuperius fiat longa pedes duos, lata unum, deorſum
uerò
uerſus paulo minus & longa & lata: ſupra eam duo ſint parietes: inter
quos
fumus ex fornace aſcendat in ſolarij pauimentum, atque tandem per an
guſtum
tecti foramen eluctetur.
Saxum autem arenarium iccirco in fundo
fornacis
decliue locetur, ut plumbum ex lapillis conflatum per os fornacis
in
catinum defluere poſſit.
Quoniam uerò excoctoribus acri igni opus non
eſt
, nec neceſſe habent follium nares in æneam uel ferream fiſtulam impone
re
, ſed tantum in muri foramen.
Attamen folles poſteriore parte altius collo
centur
, ut naribus flatum recta uerſus os fornacis expirent: ut uerò non acrem,
nares
latæ ſint: acrior enim ignis ex lapillis nigris plumbum conflare non ſo
let
, ſed eos coficere & in cinerem mutare: prope gradus ſaxum ponatur ex­
cauatum
: in quod conijciantur lapilli nigri excoquendi: quorum quoties tot
in
fornacem excoctor inijciet, quot batillum ferreum capere poteſt, toties ſu
perinijciat
carbones: qui omnes prius in uas coniecti, & aquis abluti ab are­
nis
atque lapillis, ſi qui ad eos adhæſerint, purgentur: ne ſimul cum lapillis ni­
gris
liqueſcentes os obſtruant, & plumbi liquidi ex fornace effluuium ſiſtant:
os
fornacis ſemper pateat: ante quod ſit catinus paulo ſemipede altior, lon­
gus
dodrantes duos, latus unum.
In eum luto oblitum ex ore influit plum­
bum
: ad cuius catini alterum latus ſit humilis murus: latior dodrante, longi­
or
pede, in quo puluis carbonum iaceat: ad alterum, officinæ ſolum decliue,
ut
eo commodius recrementa defluere & detrahi poſſint: quamprimum aut
plumbum
ex ore fornacis in catinum defluere cœperit, excoctor partem pul­
ueris
à muro in eum detrahat, ut à calido recrementa ſeparentur: utque eo con­
tegatur
, ne pars ipſius calore reſoluta cum fumo euolet.
Si uerò poſt detra­
cta
recrementa puluis totum plumbum non conteget, eius pluſculum rutro
detrahat
: idem faciat cùm os catini, quod conto recluſit ut plumbum in alte
rum
catinum rotundum, item luto oblitum, effluere poſſit, rurſus luto uel pu­
ro
, uel cum puluere carbonum permiſto, obſtruet.
Habeat etiam excoctor
in
promptu ſcopas, quibus uerrat parietes, qui ſunt ſupra fornacem: ad eos
enim
& ad ſolarij pauimentum aliqui minutuli lapilli, ut excoctor diligens
& experiens ſit, partim cum fumo adhæreſcere ſolent.
Si quis uerò harum re­
rum
non ſatis expertus, lapillos, qui plerunque triplices ſunt, maiuſculi ſcilicet,
mediocres
, minutuli, ſimul excoxerit, domini non exiguam plumbi iacturam
facient
: etenim antea quàm maiuſculi uel mediocres liqueſcunt, minutuli uel
exuruntur
in fornace, uel ex eo euolantes non modo ad parietes adhæreſcunt,
ſed
etiam in ſolarij pauimentum decidunt: quos dominus officinæ, uenarum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index