Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
Qvalis eſſe debeat perfectus metallicus, & quæ
contra artem metallicam & metalla atque ipſos me-
tallicos uidentur ualere, uel pro eis ſunt, primo li-
bro ſatis explicaui: nunc decreui metallicos ampli
us informare.
Qui inprimis neceſſe habent ſan-
ctè Deum colere, ac ea, quæ dicam, ſcire, & operam
dare ut quoque opus efficiatur rite atque diligenter.

Etenim diuina prouidentia factum eſt, ut his qui &
norunt ea quæ oportet facere, & curant ut perfici
poſſint, plerumque omnia ſecunda accidant: inertibus contra & qui curam
in rebus abſoluendis non ponunt, aduerſa.
Nemo certe ſatis habet omnes
artificij metallici partes in animi notione reponere ſine impenſis, quæ faci-
endæ ſunt in metalla: uel ſine laboribus quos ſibi ipſe ſumit & ſuſtinet.
Ita-
que ſi quis facultatem habet id quod opus eſt in ſumptum erogandi, mercena
rios, quotquot uult, in operas cuiuſque generis mittet.
Vt quondam Soſias
Thracenſis in argentarias operas miſit mille ſeruos, quos ipſi elocauerat Ni-
cias Athenienſis filius Nicerati.
Si nullam impenſam facere poteſt, ex omni-
bus operibus facilimum quodque ſibi ad efficiendum eligat.
Ex quo genere hæc
duo potiſsimum ſunt, ducere foſſas, & riuorum ac fluminum arenas lauare.

Nam ex his ſæpenumero colliguntur auri ramenta: aut lapides nigri, ex qui-
bus conflatur plumbum candidum: aut etiam gemmæ.
Illæ aperiunt uenas,
quæ interdum abundant metallis, in ſummo ceſpite inuentis.
Siue igitur ar
te, ſiue caſu in eius manus tales arenæ aut uenæ inciderint, quæſtum ſibi in-
ſtituere poterit ſine impendio, et ex paupere diues repente fieri.
Contrà ue-
ro ſi optatis non reſponderunt, mox de lotione uel foſsione deſiſtere licebit.

Verum cum unus aliquis rei familiaris amplificandæ gratia ſolus facit impen-
ſas
in metallum, magni refert ipſum intereſſe operibus, & præſentem uide-
re omnia, quæ effici iuſsit.
Quamobrem aut ad fodinam domicilium habeat,
ut ſe in conſpectum operarijs ſemper dare poſsit, ſemperque cauere ne quis ſu
um munus negligenter exequatur: aut habitet in propinquis locis, ut & cre
bro metallicas operas interuiſat, & crebrius ad metallum ſe uenturum, quàm
ſit uenturus, operarijs per nuncium ſignificet.
Etenim ſuo aduentu uel eius
denunciatione mercenarium ferè quenque ſic terrebit, ut nunquam non diligen-
ter negotium ſuum agat.
Sed cum inuiſerit metallum diligenter operarios lau
det, & interdum eis det munera, ut & ipſi & alij alacriores ad laborandum fiant:
contrà negligentes obiurget atque aliquos ex metallis amoueat, & in eorum
locum ſedulos ſubſtituat.
Quinetiam dominus ſæpe numero diesnoctesque
maneat in metallo.
Quæ non ſit manſio deſidioſa & mollis. Nam metallici
in re familiari augenda diligentis intereſt, frequenter deſcendere in fodinam,
& aliquid temporis conferre ad naturam uenarum fibrarumque cognoſcendam,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index