Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1Sed quidam recrementa ter uda pilis ſubiecta tundunt, terque recoquunt: quo­
rum
adhuc humidorum ſi magnus aceruus fuerit coctus, ex eis paucum plum
bum
propterea conflatur, quòd mox liquefacta rurſus ex ſornace defluant
in
catinum.
Sed lutum & glareæ, quibus tales fornaces incruſtantur, item cad
miæ
, quia non raro concipiunt lapillos prorſus non liquatos uel ſemiliqua
tos
, & plumbi guttas combibunt, pilis udis ſubiecta tundantur: quo modo
lapilli
prorſus non liquati per cancellos effluunt in canalem, & ut reliqui la­
pilli
lauantur: ſemiliquati uerò & plumbi guttæ ex capſa exemptæ primum
cribro
, in quo non exigua earum portio remanet, lauentur: deinde in area, lin
teis
extenſis contecta.
At fuligo ad partem camini, quæ fumum emittit, ad­
hæreſcens
, quia etiam ipſa ſæpius in ſe continet lapillos minutulos, qui cum
fumo
ex fornace euolarunt, in area iam dicta, & alterius canalis lauetur: ue­
rùm
plumbi guttæ & ſemiliquati lapilli, quos lutum & lapides, quibus in­
cruſtantur
fornaces, combiberunt, atque reliquiæ plumbi, ex utroque catino ex­
empti
, ſimul cum lapillis excoquantur.
Cùm autem lapilli nigri tribus die­
bus
& totidem noctibus in fornace, ſicuti ſupra dixi parata, excocti fuerint,
nonnullæ
particulæ ſaxorum, ex quibus fornax eſt extructa, igni labefacta­
decidunt: quare follibus ſublatis fornax poſteriore parte perfringatur, et
cadmia
primo malleis decutiatur, deinde fornax interius tota eorundem ſa
xorum
glareis, ad id aptatis, & luto rurſus æquabiliter incruſtetur: ſaxum
tiam
arenarium, in ſolo fornacis locatum, ſi fecerit uitium, eximatur, & in ei­
us
locum reponatur alterum: quod ei ſupereſt, excoctor acuto malleo reſe­
cet
atque aptet.
Fornax A. Eius os B. Catinus C. Eius os D. Recre­
menta
E. Rutrum F. Alter catinus G. Parietes cami­
ni
H. Scopæ I. Lamina ærea K. Cancelli L.
F
errum ſignatorium M. Malleus N.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index