Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 599 > >|
1& tam intus quàm foris omnes laborandi rationes intueri atque contemplari.
Nec
id ſolum agere debet, ſed interdum aliquos labores ſuſcipere: non ut in
ijs
ſe frangat, ſed ut & ſua diligentia mercenarios excitet, & eos doceat artem.

Etenim
bene ſe habet metallum, in quo quid faciendum ſit non præſes mo
do
, uerum dominus etiam docet.
Quocirca barbarus quidam, ut eſt apud Xe
nophontem
recte reſpondit regi, oculus domini ſaginat equum, nam dili­
gentia
domini omnibus in rebus ualet plurimum.
At cum multi communes im
penſas
faciunt in metalla, ipſis accommodatum atque utile eſt, ex ſe præfectos
fodinarum
eligere, item præſides.
Quia enim plerunque ſua homines curant,
aliena
negligunt, non poſſunt illi ſua curare, quin aliena curent, nec aliena
negligere
, ut ſua non negligant.
Quod ſi nemo ex ipſis eiusmodi officiorum
onera
ſuſcipere uelit, aut ſuſtinere poſsit, è re communi erit, ea uiris diligentiſsi
mis
imponere.
Quondam certe hæc res curæ fuit præfectis metallorum: ſiue
domini
eſſent reges, ut Priamus aurariorum circa Abydum, Mydas eorum quæ
fuerunt
in Berimo monte, Gyges, Alyattes, Crœſus eorum, quæ fuerunt ad
oppidum
deſertum inter Atarneam & Pergamum: ſiue reſpub.
ut Cartha­
ginienſes
argentariorum quibus floruit Hiſpania: ſiue familiæ amplæ & illu
ſtres
, ut Athenis fodinarum Laurei montis.
Hoc porro rationibus domini
artis
adhuc ignari maxime conducit, ſumptum communem ſibi cum alijs po­
nere
non in foſsione uenæ unius, ſed plurium.
Nam qui ſolus impenſas fa­
cit
in unam aliquam fodinam, ſi ſecunda fortuna ipſi uenam abundantem me
tallis
alijsque foſsilibus elargitur, ampliſsimæ pecuniæ fit dominus: ſin ad­
uerſa
inopem & ſterilem, in omne tempus perdit omnino omnem ſumptum,
quem
in eam impendit.
Qui uero nummos communiter cum alijs inſumit in
plures
uenas alicuius loci nobilitati copia metallorum, ille raro perdit oleum
& operam, ſed ipſius optatis plerumque fortuna reſpondet.
Cum enim ex du
odecim
uenis in quas communis fit ſumptus una metallis affluens, domino
non
reddat modo pecuniam impenſam, ſed det præterea lucrum, certe erit ei
res
metallica ampla & fructuoſa, cui duæ uenæ aut tres, aut quatuor plu­
résue
effundunt metalla.
Xenophontis autem non multum huic diſsimile con
ſilium
eſt, quid ipſis Athenienſibus ſit faciendum, ſi nouas argenti uenas ſine
detrimento
uoluerint quærere.
Sunt, inquit, Athenienſium decem tribus.
Itaque
ſi ciuitas ſingulis dederit ſeruos pares numero, atque ipſæ communi for­
tuna
nouas uenas ſecuerint, hoc ſane modo ſi una inuenerit uenam argenti
diuitem
, utique uniuerſis, id quod habet utilitatem, oſtendet: ſin duæ tribus
inuenerint
, aut tres, aut quatuor, aut dimidia earum pars, profecto hæc
pera
utiliora fient.
Spem enim omnes tribus fruſtrari, præteritorum non eſt
ſimile
.
Quamuis autem hoc Xenophontis conſilium ſit plenum prudentiæ, ta
men
ei locus non eſt in ullis ciuitatibus, niſi liberis & opulentis.
Nam quæ
in
regum & principum ditione ſunt, uel tyranni dominatu premuntur, ſine
eorum
permiſſu non audent facere tales impenſas.
Quæ præditæ ſunt par­
uis
opibus ac facultatibus, præ indigentia non poſſunt: tum etiam, ut mos
eſt
noſtrorum hominum, reſpub.
nullos habent ſeruos, quos tribubus elo­
care
poſſent.
Quare hodie qui cum poteſtate ſunt, nomine rerumpub. im­
penſas
agunt in metalla, non aliter ac priuati homines.
Nonnulli uero do­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index